8:477 477 MICHAELIS SERVETI. 478 mirum : ponitur enim hic crassa a lege Dei et probatis eius oraculis defectio, quae divina et humana iura violat. Neque enim quum magistratus tuendae religioni custodes praeficimus, eorum acuimus gladios ut de quolibet errore poenas sumpturi mox ad sanguinem prosiliant. Scimus enim tres esse errorum gradus : et quibusdam fatemur dandam esse veniam, aliis modicam castigationem sufficere, ut tantum manifesta impietas capitali supplicio plectatur. Fideles saepius Paulus hortatur ut se invicem tolerent, quamvis aliqua sit inter eos dissensio: *) nempe si qua levis superstitio et inscitia simplicium mentes occupat, ut eam patientia corrigere potius studeant quam intemperanter ad vindictam efferveant. Secundum errorum genus etsi castigationem meretur, mediocris tamen adhibenda est severitas:2) tantum ne indulgentia alatur eorum improbitas et contumacia qui fidei unitatem scindere cuperent. Sed ubi a suis fundamentis convellitur religio, detestandae in Deum blasphemiae proferuntur, impiis et pestiferis dogmatibus in exitium rapiuntur animae, denique ubi palam defectio ab unico Deo puraque eius doctrina tentatur, ad extremum illud remedium descendere necesse est, ne mortale venenum longius serpat. Hanc regulam, quam ex ore Domini aliis praescripsit Moyses, fideliter ipse sequutus est. Quam mansueto fuerit ingenio, apparet ex tota vitae historia: et spiritus sanctus illustre huius virtutis testimonium ei reddit. Iudex etiam quam humaniter in aliis criminibus puniendis se gesserit, constat: in vindicando autem Dei cultu totus ardet. Consecrate, [pag. 32] inquit (Exod. 32, 27), manus vestras Domino: nemo fratri suo vel propinquo ignoscat: ut quisque obvius fuerit, sine venia occidite. An putamus subito furore correptum, ita solitae*clementiae tunc oblitum fuisse ut sacros Levitas sanguine madefieri iuberet? Imo spiritus Dei quod suo ductu gestum erat et auspiciis elogio etiam suo commendat. Ergo ut in aliis omnibus peccatis laudabilis sit clementia, severe impietatem, quae Dei cultum evertit, sanctis iudicibus ulcisci necesse est, ne hominum offensas stulte mitigando Dei ipsius iram in se provocent. Sed quidam hunc ordinem regno Christi quod spirituale est, et praesenti saeculo congruere negant : quia nusquam in evangelio iudicibus detur tale 1) Add* Attendez, dit-il, patiemment: car si quelcun a opinion diverse, Dieu luy revelera ce qui en est avec le temps. En quoy il signifie que s'il y a quelque petite superstition ete. 2) Quant a la seconde espece, combien que les erreurs qui emportent nuisance a l'Eglise et procedent de quelque legerete ou ambition, meritent chastiement, toutesfois quand il n'y a point un mespris de Dieu et rebellion avec mutinerie, on y doit tenir mesure, que la severite ne soit point trop rude.