5:477 CONSILIUM PAULI UL vabitur quidquam, si ecclesiis permittatur quod Dominus de eucharistia ipse instituit, et de connubio tum per se, tum per apostolum suum docuit; tantum quae vetustissimam habent originem, et quamdiu stabit hoc saeculum perpetuam firmitudinem obtinere debent, stabilientur. Neque igitur propter has duas, vel ullas alias res, quas quidem protestantes concedi sibi petunt, concordia impedietur. Dum enim protestantes nihil nisi quod Dominus aut iubet aut concedit, permitti sibi postulant, nec quisque est hominum qui ea quae praecipit vel indulget Dominus, ullo iure vetare queat; nihil certe obstare poterit, quominus universis in Domino conveniat, nisi sint quidam qui nolint Christum apud suos regnare. Etsi opponeretur forte quod confirmatio eorum quae ipsis permitterentur ratione pacis et concordiae sive a sede apostolica sive a [fol. 15] concilio postea peti posset, certum est tamen quod is consensus non exspectaretur, sed statim in eum usum utpote sibi gratissimum veniretur. Non est earum rerum petenda ab hominibus confirmatio quas instituit et concessit Deus. Quo facto Germania iam unita inter se et receptis ritibus qui sibi placerent, nullam curam amplius gereret de concilio. Non hoc agitur, sed ut sit rituum modus qui cum verbo Domini congruit. Ex quo sequeretur divisio corporis et unitatis ecclesiae, quum ii usus et mutationes neque in Galliis neque in Hispaniis neque in Italia neque in aliis provinciis christianitatis essent receptae. Restituatur ubique evangelii libera et sincera praedicatio et nulla in hisce quidem rebus quas requirunt protestantes reliqua manebit apud fideles Christi varietas, quae iconsensionem et pacem turbet. Nihil enim, ut dictum est, requirunt quam quod Dominus ipse praecepit et ad salutem suorum instituit. Caeterarum observationum ecclesiis sua est relinquenda libertas. Unitas enim ecclesiae non in eisdem ritibus, sed in eadem fide, doctrina, religione sacramentorum et disciplinae consistit. Tempore apostolorum, martyrum et sanctissimorum patrum haec necessaria, dum fideliter custodiebantur, sub diversis ritibus sinceram unitatem conservabant : at ubi sub romano pontifice ritus conformes in variis licet regionibus et ecclesiis obtinuerunt, illa ipsa unica salutis fundamenta et vincula christianae societatis, misere sunt vitiata, et tantum non plane nobis interciderunt. Populi enim sui societatem Christus in novo testamento, ut D. Augustinus scribit, coadunavit sacramentis numero paucissimis, observatione