20:477 477 SUPPLEMENTUM. 478 4202. SPINA CALVINO. Qua de causa professionem publicam evangelii huc usque non fecerit declarat, iam vero ad faciendam propensum se esse affirmat, modo Calvinus ipsi accuratius viam ostendat (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 27.) A Monsieur Monsieur Maistre Charles despeville. A Villefranche. Io. Acanthius clarissimo viro Carolo Passelio S. Paulo serius tibi respondeo, nam sero etiam literas tuas accepi. Quum enim gravissime ex morbo capitis laborarem, qui me octo iam menses et amplius tenuit, non sunt mihi prius redditae quam dolor coepisset mitescere et illas legere utcunque potuissem. Pro quibus tibi immensas et immortales gratias habeo. Quum enim patrem antea egeris docendo et erudiendo, nunc item egisti me paterne castigando, nec est quod horteris ut flagella tua mitissima placato feram. Sunt enim illa meliora et mihi sane multo dulciora aliorum osculis. Et ut vere dicam, ego tibi vitam et si quid esset mihi adhuc carius debere fateor, qui sine ullo meo merito tam studiosus sis salutis et officii mei. Obsecro te tamen ne tarditatem meam astutiae aut malitioso et occulto alicui consilio tribuas : hoc enim tibi coram Deo vere et ex animo dicam, me idcirco tantopere distulisse, partim ne praesentia mea sanctissimos illos coetus dissiparem, partim vero quod nondum certus essem an ecclesiam pontificiorum omnino desererem, et novos coetus instituere liceret. Hoc enim in Iuda olim factum non fuisse ' video, licet in templo cultus Dei multis modis admodum contaminatus esset. Praeterea scriptis Martini, Philippi et Buceri, cuius ego iudicium et eruditionem semper, ut pii omnes, plurimi feci, deterrebar ut id facerem. Adde quod in commentariis tuis nusquam legi, quod meminerim, ecclesiam apud illos nullam esse. Semper fui in ea sententia ut palam et fortiter omnia improbarentur quae contra verbum Dei in eam stulta hominum religione aut alio consilio introducta essent: sed ita tamen ut quae in illa adhuc superessent ex institutione Christi retineantur. Nunc autem quum videam piis hac moderatione non satisfieri, et ecclesiam cuius ego iudicium, ut debeo, magnopere revereor, me perpetuo accusantem: quum denique postremis tuis literis me tam serio adiuraveris, et coram Deo nisi paream appellaveris, statui omnem semel moram et cunctationem abrumpere, et ea in posterum conari