55:476 gelio patefit. Omnibus enim promiscue manum illic porrigit Deus, sed eos tantum apprehendit ut ad se ducat quos ante conditum mundum elegit. Caeterum quum verbum xwp^F^ apud Graecos saepe etiam neutrum sit: huic loco non minus apte quadraret quod in margine posui1), quod Deus velit ad poenitentiam simul venire omnes qui prius vagi et dissipati fuerant. 10. Veniet autem dies Domini. Hoc additum est ut semper in excubiis sint fideles, nec crastinum sibi promittant. Duobus enim longe diversis vitiis laboramus fere omnes, nimia festinatione et ignavia. Impatientiae enim rapimur ad diem Christi nunc iam exspectandum: interea ipsum secure procul reiicimus. Quare sicuti antehac apostolus importunum fervorem correxit: ita nunc somnolentiam nobis excutit, ut omnibus horis ad Christum exspectandum simus intenti, ne diffluamus ut fieri solet. Unde enim fit ut caro sibi indulgeat, nisi quod de propinquo Christi adventu nulla subit cogitatio? Quod postea sequitur de coeli et terrae incendio non longa expositione indiget, si quidem eius consilium expendamus. Neque enim hic subtiliter de igni et procella, et aliis rebus disputare voluit : sed tantum inde elicere exhortationem, quam mox attexit, nempe ut enitamur nos quoque ad vitae novitatem. Sic enim ratiocinatur, coelum et terram incendio purgatum iri, ut regno Christi respondeant: renovationem itaque in hominibus longe esse magis necessariam. Mali ergo sunt interpretes qui in argutis speculationibus multum consumunt operae: quum apostolus totam hanc doctrinam ad pias exhortationes accommodet. Coelum, inquit, et terra nostra causa transibunt: an ergo nos in terra demersos esse convenit, ac non potius sanctam ac piam vitam meditari? Corruptio coeli et terrae igne purgabitur, quum tamen purae sint Dei creaturae: quid ergo nobis agendum qui tot inquinamentis sumus referti? In voce pietatum, plurali numero abusus est loco singulari: nisi pro exercitiis pietatis accipias. De mundi elementis hoc unum dicam, absumptum iri, tantum ut novam qualitatem induant, manente substantia: sicuti ex octavo ad Romanos cap. v. 21, et aliis locis facile colligi potest. 12. Exspectantes properando. Ita vertere placuit, tametsi duo sunt participia. Nam quae seorsum prius habuimus, nunc in unam sententiam colligit, quod festinanter debeamus quiescere. Haec autem repugnantiae species non parum habet gratiae: ut in proverbio, festina lente. Quum dicit, exspectantes, hoc ad spei tolerantiam refertur, festinationem opponit torpori: utrunque apposite. Nam ut spei propria sunt silentium et quies, ita semper *) colligi vel aggregari.