37:476
datum
fuisse
prophetam
gentibus.
Deus
enim
voluit
ipsum
esse
ecclesiae
suae
ministrum:
nec
profectus
esfc
ad
Ninivitas,
ut
de
Iona
legitur:
neque
peragravit
alias
terras:
sed
tantum
impendit
operam
suam
tribui
Iehudah.
Cur
ergo
dicit
se
gentibus
datum
fuisse
prophetam?
Respondeo,
quamvis
specialiter
Deus
ipsum
ecclesiae
suae
praefecerit,
tamen
pertinuisse
eius
doctrinam
ad
alias
gentes,
quemadmodum
iterum
videbitur,
et
ex
progressu
etiam
melius
patebit.
Vaticinatus
enim
est
contra
Babylonios,
contra
Aegyptios
et
contra
Moabitas:
denique
complexus
est
omnes
populos,
qui
vicini
erant
ac
noti
Iudaeis.
Fuit
quidem
hoc
accidentale:
sed
quum
esset
specialiter
propheta
popularibus
suis
datus,
viguit
tamen
eius
autoritas
etiam
apud
profanas
gentes.
Nec
dubium
est,
quin
honorifice
loquutus
sit
de
gentibus
in
numero
plurali,
ut
amplior
constaret
doctrinae
eius
vis
et
dignitas.
Sequitur,
6.
Et
dixit
Ahah
Domine
Iehovah^
ecce
non
novi
loqui,
quia
puer
ego.
7.
Et
dixit
Iehovah
ad
me,
Ne
dicas,
puer
ego
(id
est,
sum
puer)
quia
ad
quaecunque
te
misero,
ibis,
et
quaecunque
tibi
praecepero^
loqueris.
Postquam
de
sua
vocatione
disseruit
propheta,
simul
adiungit
se
munus
initio
detrectasse:
idque
facit
ob
duas
causas.
Primum,
ut
se
purget
ab
omni
suspicione
temeritatis.
Scimus
enim
quantopere
grassetur
haec
cupiditas
inter
homines
:
quemadmodum
dicit
etiam
Iacobus
(c.
3,
1),
multos
appetere
sibi
magisterium:
ac
fere
nemo
est,
qui
non
libenter
cupiat
audiri.
Quum
igitur
plerique
nimium
cupide
prosiliant
ad
docendi
munus,
multi
etiam
sibi
rapiant,
ideo
Ieremias
ne
temeritatis
suspectus
sit,
pronuntiat
se
coactum
fuisse
effugere
hanc
necessitatem.
Deinde
eadem
etiam
ratione
sibi
plus
reverentiae
conciliat,
et
reddit
suos
discipulos
magis
attentos.
Cur
enim
recusat
parere
Deo,
ubi
vocatur
ad
munus
propheticum?
Nempe
quia
terret
ipsum
difficultas.
Atqui
haec
eadem
causa
debet
stimulare
lectores
ad
maiorem
attentionem,
sicut
debuit
tunc
expergefacere
auditores
quum
loquebatur
Ieremias.
Si
quis
roget
an
licite
detrectaverit
Ieremias
quod
iubebat
Deus,
in
promptu
est
responsio,
Deum
veniam
dedisse
servo
suo
quoniam
non
fuerat
ei
propositum
respuere
suam
vo
cationem,
vel
se
eximere
ab
obsequio,
vel
iugum
excutere,
ut
otio
suo
consuleret,
vel
famae,
vel
aliis
suis
commodis:
nihil
tale
spectavit
Ieremias:
sed
quum
se
ipsum
respiceret,
statuit
se
minime
parem
fore
tam
arduo
muneri
obeundo.
Ergo
excusatio
modestiae
causa
tantum
additur.
Hinc
factum
est,
ut
Deus
ignosceret
eius
timiditati,
quoniam
manabat,
quemadmodum
iam
diximus,
ex
recto
af-
|