9:475 475 DE VERA PARTICIPATIONE 476 Atque ex hoc syllogismo cognoscat, etiam si nulla sit in mundo philosophia, se tamen esse impuram [pag. 24J bestiam. Sed voluit nimirum hac promiscua damnatione rationis licentiam in tenebris sibi acquirere, ut haec consequentia valeret: Quum mentio fit crucifixionis et beneficiorum quae vivum et substantiale corpus Christi praestitit, symbolicum, typicum, vel allegoricum corpus intelligi non potest. Ergo verba Christi: Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus, non symbolice nec metonymice, sed substantialiter intelligenda sunt. Quasi vero non videant elementarii quoque pueri, symboli nomen ad panem referri, non ad corpus: metonymiam non esse in substantia corporis, sed in verborum contextu. Et tamen hic tanquam victor olympicus exsultat. Iubet nos huc intendere omnes ingenii vires. Ego vero ne iocando quidem tantam insulsitatem refellere dignabor. Nam quod dicit nos terga dare, seque ad instandum stimulat, manifesta in eius progressu repugnantia deprehenditur. Fatetur enim nos intelligere corporis Christi substantiam dari, quum Christus per fidem totus noster sit. Bene est quod aerem sine noxa ferit hic bos cornupeta, ut non sit ab eo cavendum. Hocne est, obsecro, terga dare, quum tam aperte detegimus calumniam de corpore allegorico? Ipse vero, tanquam epilepticus, collecta mente novam actionem intentat de absentia: quia nihilo plus valeat donatio de qua loquimur, quam si cui donetur ager, qui ab eo remotus sit. Itane incomparabilem spiritus sancti virtutem aequare audet rebus mortuis, ut tantundem valeat proventum ex agro colligere, ac filio Dei uniri, ut ex carne et sanguine eius vita ad animas nostras perveniat? Saltem hac in parte nimium rusticus est agricola. Adde quod [pag. 25] mentitur nos verba Christi exponere de iure rei absentis, quum satis superque notum sit absentiam nos restringere ad locum et aspectum. Caeterum quamvis nec oculis nostris carnem suam praesentem Christus exhibeat, neque etiam locum mutando descendat ex gloria coelesti, negamus hanc distantiam esse obstaculo quominus vere nobis coniunctus sit. Quod porro genus praesentiae flagitet, observandum est. Initio diceres hominem sanae esse et compositae mentis. Fatetur Christum esse ubique communicatione idiomatum, ut traditum fuit a patribus: ideoque Christi corpus non esse ubique sed propter unionem divinae naturae toti personae in concreto hoc tribui. Haec prorsus nostra est doctrina: ut videri queat praevaricando1) redire nobiscum velle in gratiam. Neque aegre admittimus quod subiicit: Investigari non posse quomodo corpus Christi sit in certo coeli loco, supra coelos, et 1) en tournoyant a ce coup.