55:475 475 EPIST. PETRI II 476 menti evanescunt. Huc ergo nos revocat apostolus, ut sciamus non pendere diem resurrectionis ex praesenti temporum fluxu, sed ab aeterno Dei consilio: ac si diceret, ideo homines Deum praevertere cupiunt, quia carnis suae sensu tempus metiuntur: natura autem ad impatientiam sunt proclives, ut celeritas quoque illis mora sit: vos ergo mente in coelos conscendite, ita nullum erit vobis longum aut breve tempus. 9. Non tardat Dominus in promissione, sicuti quidam tarditatem existimant: sed tolerantem se praehet erga nos, nolens ullos perire, sed omnes ad poenitentiam recipere. 10. Venit autem dies Domini tanquam fur in nocte: in qua coeli in modum procellae transibunt, elementa autem ardore solventur: et terra, quaeque in ea sunt opera ardebunt, l l . Quum haec igitur omnia solvantur, quales oportet non esse in sanctis conversationibus et pietatibus, 12. Exspectantes properando adventum diei Dei, propter quem coeli solventur, et elementa ardore consumentur? 13. Novos autem coelos et terram novam iuxta promissum eius exspectamus, in quibus habitat iustitia. 9. Non tardat Dominus. Alia ratione nimiam ac praeposteram festinationem compescit: nempe quod Dominus adventum suum ideo differat ut totum humanum genus ad poenitentiam invitet. Semper enim nobis animi pruriunt, et subinde obrepit dubitatio, cur non citius venit. Sed ubi audimus Dominum saluti nostrae consulere ubi differt, et ideo differre quia nostri curam habet: non est cur de tarditate amplius queramur. Tardus enim is dicitur qui occasionem pigritia effluere sinit: in Deo nihil simile, qui temporum rationem ad salutem nostram optime attemperat. Atque omnino de totius mundi duratione idem quod de cuiusque hominis vita sentiendum est. Deus enim tempus singulis prorogando, sustinet eos quoad resipiscant. Similiter finem mundi ideo non accelerat, ut det omnibus resipiscendi spatium. Haec valde utilis admonitio est, ut tempore recte uti discamus, iustam alioqui ignaviae poenam daturi. Nolens ullos perire. Mirus hic erga humanum genus amor, quod omnes vult esse salvos, et ultro pereuntes in salutem colligere paratus est. Notandus autem hic ordo, quod paratus est Deus omnes ad poenitentiam recipere, ne quis pereat. His enim verbis obtinendae salutis modus indicatur: proinde quisquis nostrum ad salutem adspirat, discat hac via ingredi. Sed hic quaeri potest, si neminem Deus perire velit, cur tam multi pereunt? Respondeo, non de arcano Dei consilio hic fieri mentionem quo destinati sunt reprobi in suum exitium: sed tantum de voluntate quae nobis in evan-