8:474 cipiti impetu extra vocationis suae metas, nec mortis suae, qua reconciliandi erant homines Deo, quidquam morae afferri. Hactenus quaecunque ab adversa parte obtendi solent bona fide retuli, et me satis diluisse arbitror. Superest ut non modo liberum esse magistratibus doceam poenas sumere de coelestis doctrinae corruptoribus, sed quod illis nolunt licere imperiti, divinitus esse mandatum, ut pestiferis erroribus impunitatem dare nequeant quin desciscant ab officii sui fide. 1) Ac primo quidem hoc dictare naturae sensum, ut in omni politia bene composita principium teneat religio, et legum praesidio integra servetur, testes sunt ipsi increduli. Legantur philosophi, quicunque hoc argumentum tractarunt. Certe incipiunt a divino cultu, et eo religionis genere quod optimum esse putabant: ut secundum eos barbarus sit et insipidus legislator, cui pietatis erga deos prima non est cura. Pudendum vero nobis erit, illos in tenebris vidisse quod nos in luce fugiat, Nec superstitioni tribui potest quod illi in legibus suis religionis custodiam complexi [pag. 27] sunt. Quid enim absurdius est, quum furta severe puniat iudex, sacrilegiis licentiam dare? quum suum cuique honorem2) salvum tueatur, lacerandam impiis exponere Dei gloriam? De periuriis nemo litem movere audebit quin graviter punienda sint. Cur hoc fatentur qui haereticis exhibendam esse molestiam negant, nisi quia periuriis laeditur humana societas?3) Ergo Dei gloria hominum commodis implicita vindicabitur: ubi autem nemo de sua iactura queretur, inulta cum ludibrio iacebit? Supervacuum foret pluribus verbis hoc persequi. Nam quum rectae politiae finis sit, legitimi inter homines ordinis conservatio, neglectus autem pietatis ordinem hunc ita dissipet, ut extra ipsam bruta sit hominum vita, mutilam esse gubernationis formam constat, in qua negligitur religio: et magistratus nonnisi dimidios4) esse et umbratiles, qui forensibus tantum negotiis intenti de asserendo Dei cultu non cogitant. Huius rei illustre nobis exemplum spiritus Dei proponit in Nabuchadneser. Nam eius edictum celebrat Daniel (3, 29) quo capitalem poenam denunciat si quis in Deum Israel blasphemus fuerit. Honor profecto non vulgaris crudeli tyranno habetur, quum prophetam suum Dominus ad publicandas quas tulit leges quasi praeconem assignat, et leges ipsas in acta sua refert, sacrisque suis oraculis annumerat. Quid? an spiritus sancti et prophetae elogio laudatur Nabuchadneser, qui veri Dei 1) Add. et soyent reprehensibles devant Dieu. 2) le droit. 3) Add. et qu'on feroit ouverture a toute desloyaute. 4) avortons a demi formez.