9:473 473 CHRISTI IN COENA. 474 aperiat. Purgat se et partis suae ecclesias, quibus errorem de transsubstantiatione a nobis obiici mentitur. Neque enim si multa sunt illis communia cum papistis, ideo sine exceptione simul utrosque miscemus. Quin potius pridem ostendi: papistas in suis deliriis aliquanto esse modestiores et magis sobrios. Quid autem ipse? Quia verba iunguntur contra naturae ordinem, τὀ ῥητὸν recte defenditur, ut panis proprie sit corpus. Ergo ut verba rei sint consona, contra naturae ordinem proferri oportet. Postea diversas loquendi formas excusat, dum asserunt corpus sub pane, vel cum pane esse. Sed cui persuadebit sub pane esse, nisi [pag. 21] quatenus panis est signum? Cui etiam persuadebit non esse adorandum panem, qui proprie sit Christus? Nam loquutiones dicit esse improprias: Corpus esse in pane, vel sub pane: quia verbum substantiale1) propriam et genuinam significationem obtineat in unione panis et Christi. Frustra igitur consequentiam refutat: Corpus est in pane, ergo panis est adorandus : quam ipse ex proprio cerebro excudit. Sic enim semper ratiocinati sumus : Si Christus est in pane, esse sub pane adorandum. Nunc vero multo magis ratiocinari licet : Adorandum esse panem, si vere et proprie est Christus. Elabi quidem se putat, quod non sit hypostatica unio. Sed quis tantum iuris concedet centum vel mille Heshusiis, ut adorationem alligent quibus visum fuerit vinculis? Certe tam frivolo cavillo nullius sani hominis conscientia acquiescet, panem, quamvis sit vere et proprie Christus, non esse adorandum quia non sit una hypostasis. Statim enim occurret exceptio, eandem rem esse ubi unum de altero substantialiter praedicatur. Neque enim docetur Christi verbis quid pani accidat: sed plane, si Heshusio eiusque sodalibus creditur, et absque ambiguitate, asseritur panem esse corpus Christi, et proinde Christum ipsum. Imo de pane plus affirmant quam de humana Christi natura liceat. Quam prodigiosum vero est, plus honoris pani deferre quam sacrae Christi carni? Cui recte non conveniet quod de pane recipi flagitant: nempe ut proprie sit Christus. Neget licet se μετουσίαν 2) fingere, hoc tamen semper extorquebo : Si proprie panis est corpus, unum idemque esse cum corpore. Interea quod Irenaeo subscribit, duas in coena res esse diversas, terrenam [pag. 22] et coelestem, nempe panem et corpus: non video qui convenit cum hac fictitia identitate, quam etsi verbo non exprimit, tamen obtrudit re ipsa: quia nisi de eodem dici non potest: Hoc est hoc, vel: Hoc est illud. Eadem est ratio localis inclusionis quam se repudiare simulat Heshusius: quia nec loco continetur Christus, et pluribus locis simul esse potest. 1) le mot substantiel d'Estre. 2) Gallus: consubstantiation.