8:473 473 MICHAELIS SERVETI. 474 neque huc neque illuc se conferre audet: sed suspendit sententiam. Interim ex veris principiis malam consequentiam elicit, nihil adhibendum esse consilii, quia Deus quod suum est tuebitur: quod autem ab hominibus est, pessum ibit. Atqui Dominus tametsi [pag. 25] unicus sit agricola, mittit tamen operarios in vineam suam: tametsi solus det incrementum, vult tamen esse qui plantent et rigent: tametsi templi sui sit architectus, ministros tamen et opifices sibi adiungit qui in hoc aedificium laborent. Denique, tametsi defensor sit operum suorum et vindex, hominibus tamen utitur ministris. Putidius est quam ut refutatione indigeat quod quidam ex profanorum hominum dictis colligunt: Si de cultu Dei et legis doctrina habetur quaestio, non esse crimen morte aut vinculis dignum. Quis enim non videt, homines a vera luce alienos contemptim exposuisse Dei legem rixis et certamini- DUS ut tandem in fastidium et probrum veniret? Claudius Lysias Felici scribit (Act. 23, 26) se nullum in Paulo reperisse crimen, quia tantum cum Iudaeis de lego disceptet: non quod probet Pauli causam, sed quia legem susque deque habet: imo cuperet prorsus esse abolitam, ideoque gaudet intestinis dissidiis convelli. Tam boni scilicet patroni voce iudicii laqueos dissolvere conatus est Servetus 1); quasi coeleste esset oraculum quod Lucas a tam malo autore profectum esse recitat. Obiiciunt tandem, quum iussus est Petrus gladium in vaginam recondere (Matth. 26, 52), Dominum satis clare testatum esse quam sibi non placeat violenta et armata evangelii defensio. Sed quid si excipiam, ne verbis quidem coram Pilato suam innocentiam asseruisse, ut iure poterat?2) Si decreto patris obsequi volens quasi agnus coram tonsore obmutuit, et tantisper a praedicando evangelio abstinuit, dum sacrificio mortis suae peccata expiaret: miramur si Petrum a caede [pag. 26] prohibuerit? Verum aliud est quod respondeam: Ius stringendi gladii Christus ministro suo non concedit: temere enim homo privatus eum arripuerat. Tumultuose repelli non vult milites a quibus vinciendus erat, nempe ne hanc infamiam subiret quasi aleret pro evangelii ministris sicarios. Hinc colligi nulla ratio patitur, principum manus ligari, ne ordinarium munus suum exerceant. In summa, vi3) Petrum grassari non ideo vetat, vel ut magistratus exarmet, vel ut eos repellat a iusta evangelii propugnatione: sed quia illum ruere non vult prae- 1) Add. Car il en feit son bouclier en une requeste qu'il presenta a noz Seigneurs. 2) Add. Sera-ce a dire pourtant qu'il nous faille taire et ne sonner mot devant les iuges, pour approuver la verite de Dieu. 3) Beza et Amst pessime scribunt: ut.