6:473 REFORMANDAE ECCLESIAE. rent, pecudum more homines per omne errorum genus in exitium ducerentur: emersit Lutherus, exstiterunt deinde alii, qui coniunctis studiis, rationes viasque quaesierunt, quibus repurgari a tot inquinamentis religio, pietatis doctrina restitui in suam puritatem, ecclesia ex tanta calamitate in tolerabilem aliquem statum colligi posset. In hoc cursu adhuc hodie pergimus. Et quoniam de remediis, quae ad istorum malorum correctionem adhibuimus dicturum me praefatus sum, de ea re nunc tractandi locus est: non ut modum, quo progressi sumus, describam (de hoc enim postea videbitur): sed ut appareat, non alio spectasse nostra studia, nisi ut status ecclesiae ex pessimo saltem aliquanto melior fieret. Multis et atrocibus multorum calumniis impetita est nostra doctrina, et quotidie impetitur. Alii fortiter adversus eam declamitant in concionibus. Alii libris editis eam vexant ac traducunt. Ab utrisque plurima congeruntur, quibus [pag. 31] eam infamari posse credunt apud imperitos. Sed exstat in hominum manibus fidei nostrae confessio, quam maiestati tuae obtulimus, invictissime Caesar: quae luculentum nobis testimonium reddit, quam immerito tot odiosis criminationibus vexemur. Et hactenus semper ad reddendam doctrinae nostrae rationem fuimus parati: ut hodie quoque sumus. Ne multis: nihil auditur in ecclesiis nostris doctrinae, quod non palam profiteamur. Quae aliquid habent controversiae, ea perspicue et bona fide in confessione explicantur: et nihil est eorum, quod non sit a nostris hominibus copiose tractatum, et expositum diligenter. Inde constare iudicibus non iniquis potest, quam procul ab omni impietate absimus. Hoc certe aequis iuxta ac iniquis constat, in eo non parum ecclesiae profuisse nostros homines, quod et mundum quasi ex profundis ignorantiae tenebris excitarunt ad scripturae lectionem, et ad sinceriorem eius intelligentiam multum contulerunt operae, et locos doctrinae christianae quosdam utiles cognitu imprimis feliciter illustrarunt. In concionibus nihil fere, praeter aniles fabulas, aut commenta non minus inepta, audiebatur. Scholae quaestionum rixis perstrepebant. Scripturae illic rara mentio. Qui ecclesiae gubernacula tenebant, hoc unum habebant curae, ne quid quaestui decederet. Itaque quidquid erat ad farinas, non difficulter patiebantur. His quidem malis non nihil emendationis attulisse nostros homines, etiam iniquissimi concedunt : utcunque nostram doctrinam multis postea [pag. 32] criminationibus infament. Verum nihil hoc valere ad culpam sublevandam velim, quod multum utilitatis ex nostris laboribus perceperit ecclesia, si quid alia ex parte nocuerimus. Excutiatur ergo tota nostra doctrina, mos in administrandis sacramentis noster, ecclesiae