5:473 CONSILIUM PAULI III. Ex quo principio quae potest [fol. 10] concordia sperari, quum omnimodam perniciem sedis apostolicae ii unius partis quaerant, deinde hac destructa totius ordinis ecclestiastici perturbationem. Quasi repressa unius tyrannide totum suum ordinem ecclesia protinus amittat. Sed hoc acute videt, redacta in ordinem tyranni potestate, fore ut satellites simul coerceantur, ne tam insolenter lasciviant. Hoc igitur est quod obscuris et odiosis verbis insinuat. Quod si anno superiori fecerunt in viridi, quid nunc facient in arido, quum videant pacem cum rege Gallorum nondum conclusam et Turcam iam Hungariae imminentem, opportunitate enim temporum erunt insolentissimi. Ex se metiuntur alios. Vetus enim hoc est romanensium pontificum, ut non solum dissidiis monarcharum ad augendam suam potentiam abutantur, sed etiam dissidia inter eos et serant semper et foveant, quo legitima illorum potentia vel imminuta vel impedita ipsi suam illegitimam provehant et magis magisque confirment. At protestantes hoc a Domino precantur, ut monarchae, privatis cupiditatibus repressis, omnem quae inter eos superest simultatem prorsus deponant coniunctisque et animis et viribus, quum instaurationem religionis, tum crudelitatis turcicae propulsationem suscipiant. Deinde si ex temporum opportunitate consilia captarent protestantes, et non sibi potius ex iussu et voluntate Domini moderarentur, quum alias pridem, tum vero praecipue quando Francofurti habebatur conventus, sic oblatis conditionibus usi essent, ut et ipsis hodie minus molestiae, et Germaniae minus periculi a Romanensium tam artibus quam violentis molitionibus timendum foret. Quam enim non viruerint res papae eo tempore, satis et ipse meminit et omnibus fuit conspicuum. Sed dictum esse sanctis protestantes semper cogitarunt: In spe et silentio erit fortitudo vestra. Neque patientur se a suis quibus pertinaciter haerent sententiis dimoveri Ab iis quidem sententiis quas ex verbo Dei sumpserunt, [fol. 11] quidquid accidat, nunquam divelli se patientur. At si quam sententiam tenere eos quis ostenderit, quae cum verbo Dei non consentiat, ab ea, simulatque fuerint moniti, libenter recedent .etiam si nulla temporis necessitate cogantur. Quum praesertim maxima sit diversitas inter partes non unius aut alterius (ut falso asseritur) articuli, sed multorum et plusquam quinquaginta articulorum. Est sane maxima inter partes diversitas, nec unius aut alterius articuli dissensio, imo ne??quinquaginta