37:473 473 IN IEREMIAM. CAP. L 474 in Anathoth in terra Beniamin. Scimus autem fuisse ignobilem viculum, non procul ab Ierosolyma : et exprimit etiam Ieremias fuisse in tribu Beniamin situm. Propinquitas Ierosolymae colligitur ex Isaiae verbis (10, 30), quum dicit pauperculam Anathoth fuisse territam. Minatur Ierosolymae quoniam scilicet immineat hostis: et dicit: Qualis est vestra securitas? nam potestis audire hostium clamorem, et gemitus fratrum vestrorum ex portis vestris. Anathoth enim non procul a vobis distat, nempe tribus milliaribus duntaxat. Quum ergo Ieremias simpliciter dicat se oriundum fuisse ex oppido Anathoth, cur fingemus ipsum fuisse filium summi sacerdotis ? Et nugatorium est quod Chaldaeus paraphrastes etiam addit, nempe possessiones Helkiae fuisse in oppido Anathoth. Quasi vero sacerdotibus permissum fuerit agros possidere: tantum quod sufficeret alendis ipsorum pecudibus Deus concessit. Hoc igitur sumamus quod certum est, et caret omni controversia, deinde quod elicitur ex prophetae verbis, nempe fuisse oriundum ex vico Anathoth. Interea affirmat se fuisse ex genere sacerdotali. Ergo potuit munus propheticum in ipsum competere rectius, quam in multos alios prophetas, sicuti in Amos, vel in Isaiam. Isaiam Deus extraxit ab aula. Erit enim ex sanguine regio, et illum constituit prophetam. Idem diversa ratione factum est in Amos. Ex caulis enim fuit eductus, quum esset homo pecuarius. Quum Deus tales prophetas ecclesiae suae praefecit, haud dubie exprobrare voluit sacerdotibus suam ignaviam. Etsi enim non omnes sacerdotes erant prophetae, tamen debebant hinc sumi: et ordo sacerdotalis fuit quasi seminarium prophetarum. Quum autem crassa esset In illis inscitia et ruditas, Deus aliunde sibi prophetas elegit, et ita detexit ac traduxit illorum ignominiam. Debebant enim esse angeli Dei exercituum, custodia legis in labiis eorum, ut ipsam exquireret populus ex eorum ore, sicuti apud Malachiam (2, 7) dicitur. Quum ergo essent muti canes, Deus transtulit honorem prophetici muneris ad alios. Sed quemadmodum iam dixi, Ieremias qui erat sacerdos simul etiam fuit propheta. Secundo versu incipit de sua vocatione disserere. Hoc enim fuisset nimis ieiunum, si tantum praefatus esset se prodire in medium, et afferre aliquid: sed melius explicat secundo versu, se nihil afferre, nisi quod traditum fuerit a Deo : quasi diceret se fideliter per manus deferre quod Deus praecepit. Nam scimus, in solidum totam autoritatem esse ac residere penes unum Deum, ubi de doctrina pietatis agitur: neque enim est in arbitrio hominum hoc vel illud comminisci, ut fideles sibi subiiciant. Quum ergo Deus sit unicus ecclesiae suae doctor, quisquis audiri postulat, necesse est ut probet se esse ministrum Dei. Hoc ergo nunc sedulo facit