25:473 473 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. VII. 474 deformitate foedatum est, non parum infirmas mentes ea res turbare potuit. Verum severa correctione deletum fuit quod alioqui conceptum erat scandalum. Unde colligimus, ubi improbis maledicendi occasio data est, nullum tollendis ecclesiae probris aptius esse remedium, quam si in peccata graviter animadversum fuerit. 2. Porro misit Iosue. Explorare situm urbis, et accessus omnes considerare prudentiae fuit: ne temere per ignota loca se proiiciendo, insidiis circumvenirentur. Sed quum necesse esset paulo post totis copiis longius progredi: exiguam manum praemittere urbis expugnandae causa, non videtur fuisse solertiae militaris. Itaque mirum non fuisset, subita eruptione terreri et fugari duo vel tria millia hominum. Et certe multitudini utile erat, viginti aut triginta millia ad pabulandum huc et illuc spargi. Adde quod in strage edenda, quamvis iugulum sponte praeberent omnes, satis fuit negotii ad fatigandos paucos homines. Quod ergo repulsa sunt tria millia vel circiter, iusta fuit securitatis ac desidiae merces. Verum paucitatem non fuisse in causa cur dissiparentur, spiritus sanctus pronunciat, ut damni culpa illic minime quaerenda sit. Potius factum est arcano Dei consilio, quum signum irae suae ostendere vellet, ut tamen in exiguo numero id fieret minore iactura. Et certe rarum clementiae specimen fuit, populum leniter et sine magna clade castigando, expergefacere, ut malo statim remedium quaereret. Forte etiam non ausi fuissent cives Ai impetum facere in Israelitas, si iusto exercitu urbem aggressi forent. Viam itaque patefecit Deus suo iudicio: quod tamen ita mitigavit, ut tantum detegeret occultum crimen, quo alioqui tanquam lenta tabe consumptus fuisset populus. Quanquam autem mirum non fuit, prosterni Israelitas qui iniquo loco pugnabant in descensu: palam tamen apparuit, metu et defectione animi, antequam manus consererent, fuisse victos: quia terga vertendo, ex loco superiore in acclivem vallem cesserunt. Quod probrose vero contempti fuerint ab hostibus, ex confidentia et strenuitate patet, quod incitato cursu fugientes persequi non dubitaverunt versus castra. Accessit trepidatio in castris, quae omnium corda liquefecit. Fateor quidem fuisse timendi causam, quia hactenus quasi ludendo tot victorias adepti, se turpiter succubuisse cernebant. Magis autem nos conturbant res insolitae. Verum coelesti magis terrore fuerunt perculsi, quam morte triginta hominum et trium millium fuga. 6. Porro Iosue scidit. Quanquam cladis vel ignominiae acceptae causam alio reiicere promptum erat: deinde animosum ducem minime decebat tantopere deiici triginta hominibus amissis: praesertim quum auctis in centuplum copiis hostes ab itinere adhuc lassos frangere non difficile esset: non abs