6:472
a
spiritu
sancto
accepta
per
manus
tradunt,
iis,
quin
sine
mora
parendum
sit,
nemo
dubitat.
At
quum
se
non
alia
posse
tradere
subiiciunt,
quam
mera
spiritus
sancti
oracula,
quoniam
ab
ipso
regantur:
nec
posse
fieri,
quin
verum
sit,
quidquid
statuerint,
quia
in
cathedris
veritatis
sedeant^
annon
eo
modo
potestatem
suam
libidine
metiuntur?
Nam
si
pro
oraculis
habenda
sunt
quaelibet
eorum
placita,
ubi
nulla
exceptio,
illic
infinitum
imperium.
Quis
unquam
tyrannus
ita
intemperanter
abusus
est
subditorum
patientia,
ut
tanquam
e
coelo
proditum
recipi
iuberet,
quidquid
ediceret?
Tyranni
quidem
edictis
suis,
qualiacunque
smt,
pareri
volunt.
Isti
autem
multo
plus
postulant,
ut
spiritum
sanctum
credamus
loqui,
dum
nobis
obtrudunt
quod
somniaverint.
[pag.
29]
Itaque
hac
potestate
armati,
videmus
quam
dura
et
iniqua
servitute
fidelium
animas
constrictas
tenuerint.
Leges
aliae
super
alias
conditae
sunt,
quae
totidem
essent
conscientiarum
laquei.
Non
enim
ad
ordinem
externum,
sed
ad
spirituale
et
interius
animae
regimen
eas
retulerunt.
Nec
finis
ullus
fuit,
donec
ad
istam
immensam
multitudinem
ventum
est,
quae
non
absimilis
est
labyrintho.
Et
quaedam
ad
torquendas
excruciandasque
conscientias
videntur
prorsus
factae.
Porro
earum
observatio
nihilominus
severe
vindicatur,
quam
si
tota
vis
pietatis
in
illis
consisteret.
Quin
etiam
quum
de
violatis
Dei
mandatis,
aut
nulla
fiat
quaestio,
aut
sumantur
non
ita
graves
poenae,
adversus
hominum
decreta
aliquid
admisisse
summum
piaculum
habetur.
Quum
hoc
tyrannico
iugo
prematur
ecclesia,
si
quis
verbum
contra
facere
audeat,
statim
pro
haeretico
damnatur.
Denique,
liberum
gemitum
emittere,
capitale
est.
Atque
ut
hanc
non
ferendae
dominationis
possessionem
retineant,
populum
a
sacrorum
lectione
et
intelligentia
sanguinariis
edictis
arcent:
fulminant
adversus
eos
qui
de
sua
potestate
controversiam
moverint,
et
indies
crescit
immodicus
ille
rigor:
ut
iam
propemodum
nihil
de
religione
inquirere
permittant.
His
tot
ac
tam
densis
tenebris
quum
suffocata
esset
Dei
veritas,
quum
tot
impiis
superstitionibus
polluta
esset
religio,
quum
horrendis
sacrilegiis
corruptus
Dei
cultus
foret,
prostrata
eius
gloria
iaceret,
quum
[pag.
30]
multis
perversis
opinionibus
obrutum
esset
redemptionis
beneficium,
homines
exitiali
operum
fiducia
inebriati,
salutem
alibi
quam
in
Christo
quaererent,
sacramentorum
administratio
partim
lacera
ac
dissipata,
partim
admixtis
multis
figmentis
corrupta,
partim
quaestuosis
nundinationibus
profanata
esset,
quum
ecclesiae
gubernatio
in
vastitatem
prorsus
confusam
degenerasset,
quum
ii
qui
pastorum
loco
sedebant
primum
dissoluto
vivendi
more
ecclesiam
plurimum
laederent,
deinde
saevam
et
maxime
noxiam
tyrannidem
in
animas
exerce-
|