37:472 cladem praediceret: deinde ut concionaretur de futura redemptione: sic tamen, ut interponeret semper exsilium septuaginta annorum. Nunc venio ad ipsa verba. CAPUT PRIMUM. 1. Verba Ieremiae filii HelMae, ex sacerdotibus qui erant in Anathoth, in terra Beniamin, 2. Nempe ("tttfK explicative hic ponitur) fuit sermo Iehovae ad ipsum in diebus Iosiae filii Amon regis Iehudah, decimo tertio anno regni eius. 3. Et fuit (hoc est, perrexit in cursu vocationis suae) diebus Ioakim filii Iosiae regis Iehudah usque ad complementum undecimi anni Zedechiae filii Iosiae regis Iehudah ad transmigrationem Ierusalem, mense quinto. Dixi non frustra hic praefigi tempus quo coepit Ieremias fungi prophetae officio in ecclesia Dei, nempe quia status populi valde corruptus erat, tota religio vitiata ob perditum librum legis. Neque enim alibi petenda erat regula colendi Dei, neque aliunde etiam poterat sumi recta intelligentia quam ex illo fonte. Quum ergo iam longa consuetudine impietas regnum occupasset apud Iudaeos, tunc repente emersit Ieremias. Ergo onus gravissimum impositum fuit eius humeris, quia fieri non poterat quin surgerent ex adverso multi hostes, quum vellet populum reducere ad puram legis doctrinam, quam tunc maior pars pedibus superbe calcabat. Vocat se filium HelJciae. Existimant Iudaei hunc esse Helkiam sacerdotem a quo repertus fuit liber Mosis, quinquennio post. Sed mihi non est verisimile. Suspicio etiam Hieronymi valde frivola est, quia ex voce "1)?J, quam paulo post subiiciet propheta, colligit fuisse puerum, quum coepit prophetare: quasi vero non se puerum metaphorice appellet. Quoto aetatis suae anno vocatus fuerit ad munus propheticum nescitur: tamen credibile est, tunc fuisse stata, vel media aetate, quoniam opus fuit autoritate non vulgari: deinde si fuisset puer, certe non tacuisset de tanto ac tam insigni miraculo, quod scilicet fuisset creatus propheta ante iustam et maturam aetatem. Quantum ad patrem spectat, non mirum est si Iudaei transferunt hoc nomen ad summum sacerdotem. Scimus enim, ut semper rapiantur ad suas inanes iactantias. Quum igitur ambitio sensus eorum occupet, hinc factum est ut dixerint Ieremiam esse filium summi sacerdotis, nempe quo splendidior esset eius conditio. Sed quid ipse propheta? Testatur quidem se fuisse filium Helkiae, sed non dicit illum fuisse summum sacerdotem: imo adiicit: Ex sacerdotibus qui erant