8:471 471 REFUTATIO ERRORUM 472 allicere tentavit, ut illud impleret Iesaiae vaticinium (42, 3): Ecce servus meus non rixabitur, neque contendet, neque in plateis audietur eius clamor: calamum quassatum non confringet, et ellychnium fumigans non exstinguet. Quasi vero nobis contraria exceptio non sit in promptu, ut doctoris officio functus est Christus, ita arreptum fuisse ab eo flagellum quo templum Dei a profana nundinatione purgaret (Matth. 21, 12). Si impetu profligavit filius Dei, qui divini cultus praetextu [pag. 22] hostias in atrio templi vendebant, cur1) gladium sibi divinitus commissum non exserent pii magistratus ad coercendos perfidos apostatas, qui totum Dei templum aperta contumelia profanant ac violant? Ac unum quidem huius sancti zeli specimen edidit Christus. In reliquo autem vocationis suae cursu ab externo correctionis genere abstinuit, ne spirituale regnum sibi a patre commissum terrenis imperiis misceret. Nam qui haereditatis inter fratres herciscundae arbiter esse renuit, suum tamen ius cuique servari vult a piis iudicibus. Ad haec distincte notat Iesaiae vaticinium, non ad omnes promiscue spectare quam commendat in Christo mansuetudinem. Placida Christo mitisque suavitas tribuitur, qua infirmos sustineat, non qua robustam malitiam magis obduret. Mansuetus est Christus, ut calamum quassatum non confringat: an ideo quoque ut eorum obstinationem foveat, qui debiles confringunt? Mansuetus est ut parcat ellychniis fumigantibus: an ideo ut tenebras non discutiat? Quin potius sceptro ferreo armatur, quo inimicorum capita conterat (Psal. 2, 9). Scio equidem, ut non alio quam verbi gladio utatur Christus, promptam illi esse vindictam in omnes impios: sed non dicemus alio quam eius spiritu actum fuisse Petrum, quum Ananiam et Sapphiram subita morte percussit (Act. 5, 1 seqq.): nec Paulum dicemus fuisse magistro dissimilem, quum Elymam magum caecitate ultus est (Act. 13, ll). Nec video quorsum pertineant potentiae, quas inter spiritus dona commemorat idem Paulus (1. Cor. 12, 10), nisi ut ad incutiendum contemptoribus terrorem vigeret spiritus severitas. Ergo verbi ministris licuit corporali poena coercere impios: principes, [pag. 23] quorum proprium est munus gladio tueri sanctum ordinem, in fidei dissipatione cessabunt?2) Porro crudelis est ista quam laudant clementia, oves exponere in praedam ut lupis parcatur. Animas ipsi pravorum dogmatum veneno interficiunt, et legitima gladii potestas ab ipsorum corporibus arcebitur? lacerabitur totum Christi corpus, ut putridi unius membri intactus maneat foetor? Equidem ut moderate agant 1) tum Beza et Amst. 2) seront-ilz oisifs et se tiendront-ilz les bras croisez voyans que le Diable s'efforce de ruiner par ses supposts la foy et saincte religion?