25:471 471 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. VII. 472 eventu sentiat, sceleratum et nefandum fuisse opus. Nam fundamenta iacere in primogenito tantundem valet, ac filium proiicere, ut obrutus et attritus lapidum mole infeliciter pereat. Sic portas locare in minore filio, tantundem valet ac aedificium moliri quod non nisi filii interitu surgat. Ita in sua progenie damnatur qui eo vesaniae prorumperet. Nec vero Iosue ex proprio sensu hanc maledictionem protulit : sed praeco fuit coelestis vindictae. Quo magis prodigiosum est, repertum in populo Dei fuisse hominem quem formidabilis ista adiuratio solennibus verbis concepta a sacrilega temeritate non arceret: sicuti tempore Achab exortus est Hiel civis Bethel, qui Deum quasi ex professo hac in re lacessere ausus est (1. Reg. 16, 34). Verum simul testatur sacra historia, non irritum fuisse oraculum, quod Deus pronunciaverat in manu Iosue: quia in Abiram primogenito novam Iericho fundavit, et in Segub filio minore erexit portas eius: ut in sobolis suae exitio agnosceret, quid sit invito et repugnante Deo quidquam tentare. CAPUT VII. 1. Transgressi autem sunt transgressione filii Israel in anathemate, quia Achan filius Charmi filii Zabdi, filii Zerah de tribu Iehuda abstulit de anathemate: et accensa est excandescentia contra filios Israel. 2. Porro misit Iosue viros e Iericho contra Ai, quae erat iuxta Bethaven ad orientem Bethel, et loquutus est cum illis dicendo: Ascendite et explorate terram. Ascenderunt itaque viri, et exploraverunt Ai. 3. Qui reversi ad Iosuam, dixerunt ei: Ne ascendat totus populus: circiter duo millia virorum aut circiter tria millia virorum ascendant, et percutient Ai. 4. Ascenderunt ergo illuc e populo fere tria millia virorum, et fugerunt coram viris Ai. 5. Percusseruntque ex eis circiter triginta et sex viros, et persequuti sunt eos a porta usque ad Sebarim, et percusserunt eos in descensu: atque ita liquefactum est cor populi fuitque velut aqua. 6. Porro Iosue scidit vestimenta sua, prociditque in faciem suam in terram coram arca Iehovae usque ad vesperam, ipse et seniores Israel, et posuerunt pulverem super caput suum. 7. Dixitque Iosue: Ah, ah: Dominator Iehova, ut quid traduxisti populum hunc trans Iordanem, ut traderes nos in manum Amorrhaei qui perdat nos? Atque utinam libuisset nobis manere in deserto trans Iordanem! 8. O Domine quid dicam postquam vertit Israel cervicem coram inimicis suis? 9. Audientque Chananaeus et omnes incolae terrae, et vertent se contra nos, disperdentque nomen nostrum e terra: quid vero facies nomini tuo magno?