7:470 se illis praeberet. Istis vero magistris opus esset boum armento : 1) si auditorium habere velint, cui persuadeant quod volunt. Nunc se immediate regi a spiritu sancto iactent: quum in depravandis scripturae testimoniis palam sint falsarii. Ut summam colligamus: quum assidua debeat esse inter fideles poenitentiae meditatio, rarum nescio quid esse imaginantur sancti patres. Quum scriptura poenitentiam pronunciet totius hominis esse innovationem, quum fontem ipsum designet timorem ex vero divini iudicii sensu conceptum, partes enumeret abnegationem nostri quae constat peccati odio nostraeque pravitatis displicentia et vitae novitatem aut regenerationem spiritus, quae nihil aliud est quam divinae in homine imaginis instauratio, effectus sedulo notet, totamque eius naturam explicate definiat : nihil afferunt venerandi patres, praeter dilutas naenias, quibus sub papatu adulterata fuit poenitentiae doctrina.2) Quae ab ecclesiasticis doctoribus de externa disciplina dicta sunt, quae ad solennem poenitentiae professionem spectabat: ea imperite ad spiritualem renovationem detorquent, de qua sermonem [pag. 220] instituerant.3) Ne longior sim in singulis recensendis: si quis praeclaram eorum lucubrationem cum scriptis nostris conferat: conversam ab illis lucem fuisse in tenebras, inveniet ac fatebitur. Hactenus dedi operam, ne quid accusatorium continerent meae censurae. Atque id animadvertent aequi lectores, nihil me, nisi coactum, reprehendere. Sed nulla est sententia, quae non mihi plus extorqueat, quam vellem. Qualis est, quae habetur capite decimo sexto : Non infidelitate modo, sed quolibet peccato mortali, amitti iustificationis gratiam. Si intelligerent, eiici nos a tanti boni possessione per malam conscientiam, minime pugnarem: nempe, quoad nos attinet. Tametsi enim non abiicit nos Deus, mala tamen conscientia eiusmodi inter nos et ipsum dissidii causa est, ut vivifica illa et iustificatrice paterni erga nos [eius amoris notitia minime fruamur. Sed in eo primum sunt praeposteri, quod nullum peccatum, nisi crassum et palpabile, mortale agnoscunt: quum pleraque interiora gravius, ad interitum usque, animos vulnerent: deinde quod bonam conscientiam non intelligunt individuam esse fidei comitem. Alioqui, quomodo staret illud: Fide purificari corda (Act. 15, 9)? Item: Bonae conscientiae responsionem esse ex fide [pag. 221] resurrectionis (1 Petr. 3, 21). Item: Christum fide habitare in cordibus nostris (Ephes 1) il faudroit qu'ilz assemblassent des beufz ou des asnes. 2) messieurs les cornuz ne mettent rien en avant que des badinages ausquelz les eaphardz amusent le simple peuple ea la papaute. 3) Add. qui est sauter du coq a l'asne. 30*