6:470 in sua quemque statione, facereque quod suae professionis esse hodie opinantur: quid hoc tamen ad verum Christi institutum? Canerent aut murmurarent in templo, histrionico vestitu se ostentarent, exercerent multas caeremonias. Docendi aut rara, aut nulla cura. Nemo autem, ex Christi praescripto, episcopi aut pastoris nomen vendicare sibi potest, qui gregem suum non pascat verbo Domini. Iam quum sanctioris vitae exemplo excellere aliis et praelucere debeant qui ecclesiae praesunt, quam bene vocationi suae respondent in hac parte, qui hunc gradum hodie occupant? Quum ad summum corruptionis mundus venerit, nullus tamen est ordo, omni flagitiorum genere magis refertus. Utinam sua innocentia refellerent quod dico. Quam libenter extemplo retractarem. Sed ante oculos omnium exposita est eorum turpitudo, patet inexplebilis eorum avaritia et rapacitas, patet intolerabilis superbia et crudelitas. Impudicis saltationibus perstrepere eorum domos, aleae studium illic fervere, comessationes intemperantiae plenas illic agitari, more et usu receptum est. Deliciis et quovis luxu, tanquam praeclaris virtutibus gloriantur.l) Ut alia taceam: caelibatus, quo uno haberi eximii volunt, quantum habet [pag. 26] spurcitiae? Pudet me retegere quae suppressa mallem, modo silentio possent corrigi. Neque tamen occulta in medium proferam: quando plus satis foeditatis et probrorum alioqui iam apparet. Quotusquisque, obsecro, sacerdos est a scortatione purus? Imo quam multorum domus quotidianis stupris sunt infames? Quam multas honestas familias vagis suis libidinibus inquinant? Equidem nec traducendis eorum vitiis delector: neque id est mei propositi. Operae pretium tamen est expendere, quantum ea vita, quae passim hodie in ordine sacerdotali conspicitur, ab ea dissideat, quae veros Christi et ecclesiae ministros deceret. Haec quoque pars est ecclesiastici regiminis non postrema, ut rite ac ordine eligantur et designentur ad officium, qui praefuturi sunt. Habemus regulam ex verbo Dei, ad quam electiones omnes exigi oportebat. Exstant multa veterum synodorum decreta, quibus prudenter et diligenter praescribuntur quaecunque ad rectam eligendi formam pertinent. Proferant adversarii nostri, vel unicum exemplum canonicae electionis, et eos vicisse conce- 1) Haec Gallus libertus ita vertit: Ils tiennent comme chose approuvee par usance, d'avoir brelan de ieux deshonnestes en leurs maisons, comme de cartes et de dez : d'y avoir dames impudiques et faire banquetz desordonnez: d'avoir cuisine Mande et table excessive: d'estre somptueux en accoustremens et toutes autres pompes, de s'en glorifier comme dc belles vertuz. 30*