55:470 colligimus, semper fuisse impuros homines qui nomen libertatis falso obtenderent: atque hanc vetustam fuisse Satanae fraudem: ne miremur hodie eandem a fanaticis hominibus Camarinam moveri. Quod autem papistae hunc adversus nos locum torquent, in eo ridiculam suam impudentiam produnt. Primum enim spurcissimae vitae homines ex suis foetidis popinis et lupanaribus hoc convitium eructant, quod simus corruptionis servi, quorum in vita nullum probrum notare queunt. Deinde quum de libertate christiana nihil tradamus nisi a Christo et apostolis sumptum, et interea carnis mortificationem veraque eius domandae exercitia multo severius exigamus quam illi ipsi qui nos infamant: sua maledicta non tam in nos evomunt, quam in filium Dei quem habemus certum autorem. A quo enim quis. Sumpta est haec sententia ex iure militari : sed tamen hoc profanis quoque scriptoribus tritum est, nullam esse magis duram aut miseram servitutem, quam ubi regnant libidines. Quid ergo nobis agendum est, quibus ideo spiritum suum contulit filius Dei, ut non modo emancipemur a peccati imperio, sed carnis etiam et mundi simus victores ? 20. Nam si ii qui aufugerant ab inquinamentis mundi per cognitionem Domini et servatoris Iesu Christi, rursum iisdem impliciti superantur: facta sunt illis postrema peiora prioribus. 21. Melius enim ipsis esset non cognovisse viam iustitiae, quam ubi cognoverunt, converti ab eo, quod illis traditum fuit, sancto praecepto. 22. Sed accidit illis quod vero proverbio dicitur, canis reversus ad proprium vomitum: et, sus lota, ad volutabrum coeni. 20. Nam si ii, ete. Iterum ostendit quam perniciosa sit haec secta quae homines Deo consecratos ad pristinam immunditiem et mundi corruptelas retrahit. Ac mali gravitatem comparatione exaggerat : quia non vulgare sit crimen defectio a sancta Dei institutione. Praestaret, inquit, nunquam novisse iustitiae viam. Nam etsi nulla est ignorantiae excusatio: servus tamen qui sciens ac volens contemnit Domini mandata, duplicem poenam meretur. Huc accedit ingratitudo, quod sponte lucem Dei exstingunt, abiiciunt gratiam sibi datam, excusso iugo contumaciter adversus Deum lasciviunt: imo quantum in se est, inviolabile Dei foedus, ac sancitum Christi sanguine, profanant et abrogant. Quo magis intentos esse nos decet ut reverenter et sollicite in cursu vocationis nostrae pergamus. Iam singulas partes proprius expendere operae pretium est. Quum i n q u i n a m e n t a m u n d i nominat, nos in sordibus volutari, totosque esse pollutos docet, donec mundo renuntiemus. Per c o g n i t i o n e m C h r i s t i , non dubium est quin evangelium in- 30*