40:470 querimonias, propheta occurrit, ipsos fuisse consumptos igne intestino, hoc est cladem ipsorum non posse adscribi Chaldaeis victoribus, sed ipsis, quia sua perfidia rex Zedechias iterum accendit contra se regem babylonium. Poterat enim quietus degere in suo regno: sed non temperavit sibi quin iuguin abiiceret. Hac igitur de causa armavit contra se regem babylonium, quod esset foedifragus. Et ita propheta non abs re dicit egressum fuisse ignem e virgula una, vel ab uno surculo ramorum eius: et hinc consumptum fuisse fructum totius vitis, hoc est, quod adhuc restabat fuisse perditum culpa illius regis perfidi. Iam addit, non fuisse sceptrum ad dominandum inter virgas. Hinc apparet, expositionem quam attuli optime quadrare, et esse prorsus genuinam. Dicebat illic virgas fuisse ad sceptrum dominantium: hic autem dicit non fuisse inter virgas illius sceptrum ad dominandum. Quod postremo sequitur cras expediemus. Heri tempus non permisit exponere verba quae sunt in fine capitis decimi noni, Lamentatio haec, et erit in lamentationem. Quidam existimant hoc dici de populo iudaico, imo de toto Israele, quod scilicet futuri sint lamentabiles, quia Deus non desinet in ipsos sua iudicia exercere, donec penitus eos consumpserit. Sed malo referre ad prophetiam: et rectior est hic sensus, Lamentatio haec, ita significat propheta vaticinium hoc triste et luctuosum esse, quia continet ultimam cladem populi. Secundo adiungit, fore in lamentationem, quia suggeret materiam lugendi, ut solent insignes miseriae magis celebrari. Si quid enim usitatum contingat, paulo post effluit ex hominum memoria. Sed si qua insignis clades et memoratu digna contigerit, vulgatur passim, imo in posterum quoque suppeditat materiam carminibus. Significat igitur propheta non modo vaticinium hoc esse lugubre, sed fore ut vindicta Dei volitet in ore omnium, quia erit rarum exemplum et memorabile. Nunc venio ad vigesimum caput. CAPUT XX. 1. Et fuit anno septimo, quinto mense, decimo mensis venerunt viri e senioribus Israel ad consulendum Iehovam: et sederunt coram facie mea (vel coram me). Hic non refert visionem aliquam, sed narrat quod re ipsa contigerat. Est igitur simplex narratio historiae, quod ex senioribus Israel quidam fuerint delecti ad ipsum interrogandum. Scimus 30*