37:470 admodum testatur sacra historia. Non mirum igitur est si ex templo ipso rapuerit quaecunque palam exstabant legis exemplaria, ut omnem verae doctrinae memoriam exstingueret. Tamen repertus fuit liber qui latuerat a sacerdote Helkia, ut etiam illic refertur. Hoc primo notandum fuit de temporis exordio. Quum enim religio sic esset corrupta, et cuique pro arbitrio liceret fabricare varios errores, difficile et arduum munus sustinuit Ieremias. Deinde finis etiam spectandus est. Dicit se a tempore illo prosequutum esse munus prophetandi usque ad transmigrationem. Ergo perrexit annis quadraginta in suo cursu. Iam quam dura certamina obeunda illi fuerint videbimus in progressu. Sed etiam si populus magis fuisset docilis, non potuit tamen exsequi quod Deus iniunxerat sine maximo dolore et simili etiam taedio. Videbimus enim paulo post qualis fuerit doctrinae summa, quam perferre iussus est. Ergo quum per continuos quadraginta annos assiduus fuerit in hoc labore, hinc perspicimus quam heroico spiritu fuerit praeditus. Caeterum si expendimus quantae tempestates excitatae fuerint, quae eum deiicerent e gradu, imo abstraherent prorsus a recta via, hinc clarius fulgebit invicta constantia animi et zeli ipsius, quod tamen non destitit prosequi officium illud sibi iniunctum. Simul etiam notandum est, postquam excisa fuit urbs, et incolae Ierusalem traducti fuerunt in exsilium babylonicum, non tamen tunc cessasse Ieremiam. Tractus enim fuit in Aegyptum, ut colligere promptum est ex fine libri, praesertim ex cap. 44, imo ipse per vim illuc abreptus fuit, quum tamen maledixisset omnibus Iudaeis, qui latebras sibi in Aegypto quaerebant. Dum coactus est ipse quoque illuc proficisci, poterat hoc multum diminuere ex eius autoritate, quemadmodum scimus impios undecunque arripere ansam maledicendi : erat aliquis speciosus color: Hic scilicet maledixit omnibus qui in Aegyptum proficiscebantur: atqui nunc ubi habitat? in Aegypto cum aliis transfugis. 30*