25:470 totius familiae ratio: sed quando sponte se omnes abdicant a pristino statu, salutem quam ipsis stipulata erat Rahab, promptitudine obediendi confirmant. Porro discamus exemplo Iosue, quamvis malitiose et data opera fidem non violemus, non tamen id ad testandam probitatem sufficere, nisi sedulo conemur quam dedimus fidem praestare. Neque enim tantum patitur Rahab a suis hospitibus liberari: sed mature cavet ne quid iniuriae in primo tumultu sustineat: et quo propensiores sint ad officium, admonet interposito iureiurando ita fuisse pollicitos. 23. Ingressi itaque. Haud dubie salvos esse Deus voluit, quorum ita flexit animos ad amplexandam liberationem. Alioqui eam non minus superbe nec minore ludibrio quam duo generi Loth repudiassent. Sed longe melius etiamnum illis consulitur, dum reiecti extra castra, severa invitatione ad superioris vitae abnegationem vocantur. Nam si protinus admissi essent, et populo indifferenter permixti, nunquam illis forte venisset in mentem sua immundities, atque hoc modo in ea obtorpuissent. Nunc ubi seorsum locantur, ne gregem sua contagione inficiant, simul incutitur pudor, qui ad seriam conversionem eos sollicitet. Neque enim convenit, fuisse quasi in tuto sepositos, ne quis in turba violenter contra eos insurgeret: quia summo omnium favore et gratulatione fuissent excepti: in solitudine autem facilius, et quidem impune, offensi fuissent. Pristina igitur illis immundities ante oculos fuit posita, ne polluti temere prorumperent in sanctum coetum: sed potius hoc rudimento assuefierent ad mutandum vitae genus. Sequitur enim paulo post, habitasse in medio populi: nempe quia inquinamentis purgati, non alio loco haberi coeperunt, quam si fuissent oriundi ex genere Abrahae. Denique significat, ex quo professi sunt se ante fuisse in sordibus, promiscue cum aliis admissos. Et hac cooptatione Rahab insignem adepta est fidei suae fructum. 26. Adiuravit autem. Ergo consecratio non modo in unum diem valere debuit, sed omnibus saeculis posteros commonefacere, urbem illam non nisi divinitus fuisse expugnatam. Itaque ruinas et vastitatem loco trophaei in perpetuum monumentum exstare voluit: quia nova structura instar liturae futura erat ad miraculum delendum. Ergo ut loci deformitas memoriam potentiae Dei et gratiae ad posteros renovet, dira exsecratione sancit Iosue, ne quis urbem aedificet semel dirutam. Colligimus autem ex hoc loco, adminiculis indigere torporem hominum, ne Dei beneficia obliviscendo sepeliant. Ideo spectaculum in quo conspicua populo fuit Dei virtus, quasi obliqua fuit ingratitudinis exprobratio. Imprecationis vero summa est, ut si quis aggressus unquam fuerit exstruere Iericho, infausto et lugubri 30*