8:47 47 DE SCANDALIS. 48 integram illi servemus coniugii fidem, in primis cavendum esse, ne suis lenociniis nos corrumpat Satan : nam si aliquod iam impudicitiae signum dedisse videtur, quae lenoniis illecebris aurem praebuit mulier : parum castas esse animas apparet, quibus ad perfidam defectionem sollicitari dulce est. Non absimilis est errorum omnium ratio. Labascit multorum fides: alii etiam prorsus ab evangelio desciscunt, quia erroris segetem esse coniiciunt. Quasi vero a terrae cultura et satione quisquam abhorreat, quia purum semen in lolium saepe degenerat. Ne quem percelleret rei novitas, admonuit Christus hoc futurum (Matth. 13, 24). Tametsi enim hypocritas illic zizaniis comparat, tritico veros ac germanos Dei filios: hanc tamen usitatam Satanae fraudem esse ostendit, corrumpere quibuscunque potest modis et vitiare coeleste Dei semen, ne ad frugem perveniat. Mundum instar deserti et inculti agri scimus diu iacuisse sterilem: nunc evangelii doctrinam seminavit Deus per suos ministros. Miramur si Satan quascunque potest errorum corruptelas misceat? Et quae non statim a primo evangelii exortu falsorum dogmatum plaustra invexit? Omitto innumeram multitudinem. Sed Valentini, Montani et Manichaeorum deliriis quid magis prodigiosum fingi potest? Perquam vero ridiculum est, eos qui evangelii -lucem tam densis tenebris non fuisse exstinctam miraculi loco ducunt, vim eius contra " tot machinas *) stetisse invictam cum plausu audiunt, quia nunc quoque mendacii tenebras offundat Satan, evangelii doctrinae infensos reddi. Verum, quia ad hunc scopulum variis modis impingitur, breviter ostendam nullam esse offensionis speciem, in quam non sponte vel socordia, vel alio proprio vitio singuli incurrant. Qui simpliciter [pag. 58] unum hoc obtendunt, sectas ex evangelii doctrina pullulare, hi partim qualemcunque praetextum captant, partim nimia levitate mali causam in evangelium transscribunt, quae alibi residet. Quisquis aperire oculos dignabitur, evangelium perspiciet non modo puram ac liquidam esse Dei veritatem, sed optimum sanctae unitatis vinculum. Nunc si contra insurgit Satan, ut hanc lucem errorum nebulis obscuret, ac unitatem laceret, in quam coalescunt filii Dei, officium ille suum facit. Est enim et mendacii pater, et dissidiorum omnium autor atque artifex. Nostrum ergo erat eo intentius in quaerenda veritate laborare, inventam constantius amplecti. Non modo abstinent isti ab omni eiusmodi studio, ac refugiunt: sed hunc defensionis clypeum opponunt Deo, ne obedire eius imperio cogantur. Alii tametsi data opera non quaerunt quomodo repudient sanam doctrinam, quum tamen levi occasionis aura perciti resiliunt, nihil habent iustae excusationis. 1) si grans heurts.