5:47 DE CLEMENTIA equites trecentos habuit: isque numerus vocabatur legio. Livius lib. VIII. legionem scribi testatur quinque millibus peditum, et trecentis equitibus. Grellius lib. XVI. ex autoritate Cincii constituit legionem ex sexaginta centuriis, quae faciunt sex millia. Si verum est quod legitur in libello qui sub nomine Ciceronis circumfertur de re militari, et exemplaria mendo vacant, legio conficitur ex duobus peditum millibus, quingentis quindecim, equitibus octingentis nonagintaquinque. Verum ego magis crediderim, utcunque pro ratione temporum disciplina militaris immutata fuerit, eo demum processisse, ut decem cohortibus firmaretur : quarum prima esset millenaria, reliquae quingentariae : ut est etiam apud Vegetium, non quod eo numero praecise finirentur, sed valuit appellandi compendium, eadem forma qua centumviri pro centum et quinque, et septuaginta interpretes pro septuaginta duobus. Quum in prima fronte procurrunt] Frons verbum est militare. Nam ut ait Vegetius lib. III. : Acies dicitur exercitus instructus. Frons, quae adversum hostem spectat. Quintilianus lib. IL: Quid enim si praecipias imperatori, quoties aciem instruit, dirigat frontem, cornua utrinque promoveat, equites pro cornibus locet? Curtius appellat faciem. Haec, inquit, dexteri cornu facies erat. Deinde sequitur: Frons laevi cornu haec erat. Apparet pro eodem posuisse frontem et faciem. Ibidem appellat prima: Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga. Ne imperatoris sui signa vertantur] Ex more Romanorum, qui primae cohorti aquilam et imperatoris imagines adtribuebant, utpote quae et numero militum et dignitate praestantiaque [pag. 36] antecelleret. Adversa vulneribus pectora] Quasi hoc dedecus non bene vita pensetur, si quis se vivo ac vidente passus fuerit aut verti signa, aut deiici, si signis desertis terga dederit, et pudenda, ut Vergilius ait, vulnera tergo acceperit. Contra quae adverso pectore illata sunt, laudantur tanquam militiae decora. Vide Plutarchum in problem.: Dicitur et simpliciter adversum vulnus. Salustius in Catilina: Sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant. Ille enim est vinculum] Honestae sunt translationes. Si enim concordia civium alitur imperii dignitas, necesse est ut aliqua inter se veluti catena cohaereant. Imperator igitur est vinculum, quo inter se colligantur, ne dissiliant. Desit rector et moderator, quibus catenis multitudo discors et seditiosa constringetur? quo ferrumine committetur? Spiritus vitalis] Altera est metaphora, qua significatur in suis ducibus vivere ac spirare populos: ab unius vita quasi de filo pendere: sicut illa Lucani apostrophe ad Caesarem libro quinto: