49:47 47 EPIST. PAULI AD ROMANOS 48 placuit: deinde, tempore dispensationis, per orbem universum publicarent: prius depositarii, deinde oeconomi. Quod si tanti aestimandum est hoc beneficium, dum gentem aliquam verbi sui communicatione Dominus dignatur : nunquam satis detestari ingratitudinem nostram possimus, qui tanta vel negligentia, vel inertia, ne dicam contumelia, ipsum suscipimus. 3. Quid enim si quidam fuerunt increduli? num incredulitas eorum fidem Dei faciet irritam?. 4. Ne ita sit: quin sit Deus verax, omnis autem homo mendax, quemadmodum scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuisy et vincas quum iudicaris. 3. Quid enim si quidam, ete. Quemadmodum prius, dum Iudaeos intuebatur nudo signo exsultantes, ne scintillam quidem gloriae illis permittebat: ita nunc, dum signi naturam considerat, ne illorum quidem vanitate aboleri eius virtutem testatur. Quoniam ergo supra videbatur innuisse, si quid esset gratiae in signo circumcisionis, id totum Iudaeorum ingratitudine periisse: nunc rursum per anthypophoram interrogat, quid de eo sit sentiendum. Est autem hic species reticentiae: quia minus exprimit quam velit intelligi. Vere enim dixisset, bonam gentis partem Dei foedus abiecisse: sed quia id valde acerbum erat Iudaeorum auribus, asperitatem ut mitigaret, quosdam duntaxat nominavit. Num incredulitas eorum, ete. KaTapyetv proprie est irritum et inefficax reddere: quae significatio praesenti sententiae aptissima est. Tractat enim Paulus, non tantum an hominum incredulitas obstet Dei veritati, quo minus firma in se ac stabilis maneat: sed an illius effectum ac complementum inter homines ipsos impediat. {Sensus igitur est : Quum plurimi Iudaeorum sint foedifragi, num illorum perfidia sic Dei foedus abrogatum est, ut nullum inter eos fructum edat? Respondet, non posse fieri hominum pravitate ut non constet divinae veritati sua constantia. Proinde, utcunque maior pars Dei foedus fefellerit ac proculcarit, ipsum nihilominus efficaciam suam retinere ac vim suam exercere: si non in omnibus, saltem in ipsa gente. Vis autem est, ut Domini gratia et in aeternam salutem benedictio inter eos vigeat. Id autem esse non potest nisi ubi fide promissio recipitur, atque ita confirmatur utrinque mutuum foedus. Ergo significat semper mansisse in gente quosdam, qui in promissionis fide stantes ab illa praerogativa non exciderint. 4. Sit autem Deus verax. Utcunque sentiant alii, ego argumentum esse puto a necessaria contrarii positione, quo Paulus praecedentem obiectionem infirmet. Nam si haec duo simul stant, imo