44:47 47 IN SOPHONIAM 48 columbam, quod scilicet careret ratione et consilio et sponte se poiiceret in laqueos et decipulas. Putant igitur quidam interpretes eundem esse sensum huius loci, quod Ierusalem, quae non tantum sibi debuerat sapere, sed etiam aliis, sit tamen prorsus fatua et insipida. Sed facile ex contextu colligere licet, prophetam aliud velle, quod scilicet Ierusalem dedita fuerit rapinis et fraudibus. Nam na* significat fraudare et rapere alienum : significat etiam circumvenire sicut praedari. Intelligit itaque procul dubio Ierusalem fuisse urbem refertam omni genere scelerum: quemadmodum prius pollutam vocavit, et postea adiungit expositionem. Videtur enim propheta respicere hoc primo versu ad duas legis tabulas. Scimus Deum illic exigere munditiem a populo suo: deinde tradere regulam iuste et innoxie vivendi. Quum ergo Ierusalem propheta vocavit pollutam, voluit breviter ostendere illic corruptum esse totum Dei cultum, nec ullum amplius vigere studium pietatis : quia Iudaei putabant se perfunctos sse erga Deum, ubi aqua sordes suas abluerant, quod nimis stulte putabant. Scimus enim et scire ipsi debuerant cultum Dei spiritualem esse. Postea adiungit, urbem directricem: qua voce per synecdochen comprehendit omnem iniustitiam. Sequitur, non audivit vocem, non suscepit correctionem. Iam explicat propheta, ac definit qualis illa fuerit pollutio, de qua loquutus est. Vera enim pietas incipit a docilitate: ubi subiicimus nos Deo et verbo eius, hic est verus ingressus ad legitimum eius cultum. Ubi autem contemnitur coelestis doctrina, etiamsi multum se fatigent homines in caeremoniis, tamen impietas eorum sese detegit contumacia illa, quod scilicet non sustinent regi Dei imperio. Ergo propheta ut ostendat quidquid putabant Iudaei puritatis esse Ierosolymae censeri coram Deo meras sordes et inquinamenta, dicit eos esse indociles, quia scilicet non audiant prophetas sibi divinitus missos: hoc diligenter notandum est, nam sine illo principio multum se torquent homines in colendo Deo, nec proficiunt quidquam: quia obedientia melior quam victimae. Ergo si volumus probari Deo nostrum studium, incipere necesse est a fide: ita nisi apud nos autoritatem obtineat verbum Dei, mera sunt figmenta quaecunque poterimus ei obiicere. Additur secundo loco, quod non susceperit correctionem. Non est haec additio supervacua. Ubi enim videt nos Deus parum esse morigeros, nec sponte venire, dum nos vocat, doctrinam confirmat reprehensionibus. Initio allicit nos ad se, utitur blanda invitatione atque humana. Ubi autem videt nos cunctari, vel etiam retrocedere, incipit durius et asperius agere nobiscum. Frigeret enim doctrina sine reprehensionum stimulis. Ubi autem Deus et docendo et obiurgando ludit operam, hinc apparet nos esse pravo et perverso ingenio. Ita