32:47 47 PSALMUS XCVII! 48 designat vel prosperum successum (quae loquendi ratio passim occurrit in scriptura) sicuti res adversae conferuntur tenebris. Posterior metaphora in voce sationis videtur aliquanto durior. Quidam dicunt seminari laetitiam iustis, quemadmodum semen, quum proiicitur in terram, emoritur vel latet aliquamdiu occultum antequam germinet. Quam sententiam tametsi non improbo, nescio tamen an hic sensus simplicior sit: Quamvis iusti vix locum in mundo inveniant, saltem non audeant in publicum prodire, et quasi demersi lateant, Deus tamen eorum felicitatem instar seminis longe lateque disperget, vel lucem gaudii, quae constricta est, producet. Secundum membrum versus, exegesis est prioris: laetitiam enim pro luce ponit, et rectos corde pro iustis. Atque haec definitio iustitiae notanda est, quod scilicet non sit externa larva, sed sinceram cordis integritatem requirat, ut non sufficiat linguas, manus et pedes a maleficio continere, si cupimus coram Deo iusti censeri. Tandem ultimo versu pios hortatur ad gratitudinem, ut scilicet persuasi Deum esse suum liberatorem, eius gratiae acceptam vitam suam referant: et quidquid acciderit, contenti sint eius praesidio. PSALMUS XCYIIL AEG. Affinis est hic Psalmo nonagesimo sexto, nec modo simile est argumentum, sed in verbis etiam conveniunt. Summa est, ubi propagata fuerit Dei cogninitio per totum orbem, magis quam antehac conspicuam fore eius gloriam: tum quia redemptore exhibito plenior promissionibus generi Abrahae datis effectus constabit: tum quia salus repente exorietur toti mundo : qua ratione iubet magnifice nomen Dei celebrari. Psalmus. 1. Cantate Iehovae canticum novum, quia mirabilia fecit, salutem peperit ei dextera sua, et brachium sanctitatis eius. 2. Notam fecit Iehova salutem suam, in oculis gentium revelavit iustitiam suam. 3. Recordatus est bonitatis suae et veritatis erga domum Israel: viderunt omnes fines terrae salutem Dei nostri. 1. (Cantate Iehovae.) Diximus, his verbis notari exquisitam et non vulgarem gratiarum actionem. Quod etiam ex ratione mox addita patet, nempe quia Deus mirabiliter et incredibili modo salutem suam in medium protulerit. Nam de miraculis loquutus ea specialiter ad summam unam restringit, quod Deus salutem sibi acquisierit propria virtute. Quibus verbis significat non humanis mediis, vel ordine consueto, sed inaudito hactenus modo servatam fuisse ecclesiam. Miraculum hoc pluribus verbis extollit Iesa. cap. 59, 16: Respexit Deus