30:47 47 HOMILIA XLVIII. 48 fauces ad miseros deglutiendos apparantes. Sed ecce repentinus furor a Deo immissus sic illos impulit, ut mutuo sese laniarint: et Deus illorum conspirationem in caput ipsorum verterit: servata ecclesiae pace et tranquillitate, quae tamen, ut dixi, tanquam ovis erat lanienae destinata. Miraculum procul dubio manifestum: in quo Dei nostri erga, suos bonitatem licet apertissime contemplari. Neque vero semel tantum aut iterum caesos fugatosque hostes a Domino, sed idem quotidie factitari videmus. Ac sane non sine causa propheta dicit: Domini nostri Iesu Christi regnum fore spirituale. Quamobrem iis adversum ecclesiam hostibus surgentibus, quibus repellendo et sustinendo miseri fideles sunt impares, quod fortissimi hostes et numerosissimi sint, et omnibus iis machinis et apparatu bellico instructissimi, quibus vel momento obrueremur: in memoriam revocanda sunt memorabilia Dei illa facinora: qualis fuit victoria de Madianitis, qua Deus populum suum sine mediis terrenis ex imminenti periculo eripuit. Qualis etiam victoria de Philistaeis, quam hoc loco pertractamus. Et haec de istis satis dicta sunto; ex quibus discamus ita in Dei timore et obedientia incedere, ut mutuam concordiam fidei vinculo excitemus, veramque et rectam fraternitatem alii erga alios foveamus, et quandoquidem hanc a Deo gratiam consequuti sumus, ut; in filiorum numero habeamur, eandem in proximos rependamus. Atque ita fidei unitate simul devinciamur, ut illa sit coniunctionis mutuae vinculum : ut quisque alium alacri animo iuvet, et ad Deum nos vocantem unanimi consensu contendamus, certatimque proximis benefaciamus: ut hac ratione certam et indelebilem notam habeamus a Deo nos in populum recipi: et eum qui Deus est pacis et concordiae revera nobis dominari. Transeamus ad sequentia. Saul dicitur exsecratione populum obstrinxisse, dicendo: Maledictus esto vir ille qui comederit panem usque ad vesperam. Panis porro nomine quilibet cibus intelligitur. Itaque maledicit omnibus iis qui ante noctem cibum ullum gustaverint^ quod Philistaeos persequi vellet, et quoscunque haberet obvios morti tradere. Ionathanus interea, victoriae auctor et principium, absens exsecrationem illam non audiverat, nempe hostibus permixtus. Quare quum non audivisset patrem suum adiurantem populum, in transitu extremum baculi in favum mellis intinxit, et ad os admovit: erat enim terra illa mellis feracissima: neque enim tantopere in illis regionibus laboratur de apibus educandis, quantopere in his. Nam apes sponte vel in rupibus, vel in cavis arborum favos fingunt, ut non sine causa terra israelitica commendetur a mellis et lactis feracitate. lonathanus