24:47 47 COMMENTARIUS IN EXODI CAP. UL 48 vasa argentea et vasa aurea, et vestes: quae imponetis filiis vestris et filiabus vestris: et spoliabitis Aegyptum. 18. Et postquam audierint vocem. Ad verbum est, audient vocem tuam : quod ita multi accipiunt ac si Deus obsequentes fore promitteret. Sed prior sensus videtur melius quadrare, ut priore loco iubeat doceri voce Mosis, deinde comites se adiungere ad exponendum Pharaoni mandatum. Antequam enim illis iniungeretur tam difficile negotium, operaepretium fuit Dei autoritatem illis proponi, ne illud susciperent vacillantibus animis. Summa autem mandati est, ut petant a Pharaone commeatum sacrificandi causa. Porro ne temerario impulsu putentur id facere, iubentur ita praefari, Deum sibi venisse obviam, idque iussisse. Nam occurrendi verbum tantundem valet ac sponte se offerre. Ingemuerant quidem prius, et saepius imploraverant fidem et misericordiam Dei: vere tamen hic fuit voluntarius occursus, quum praeter spem omnium se liberatorem fore professus est. Diximus enim clamasse impetu doloris magis quam exorandi fiducia. Iam suggeritur illis praetextus, quo suspicionem et invidiam a se avertant. Neque enim liberi discessus, unde gravis iactura instabat tyranno, unquam permissa fuisset facultas. Adde quod tam aequum postulatum negando, regio iure imperioque se privavit, quum Deo summo regi suum honorem eriperet. Etsi enim sub eius ditione erant Israelitae, non tamen hac lege in eos dominabatur ut Deum iusto cultu fraudaret. Atqui utile fuit nonnisi optima de causa populum invito rege egredi, ne in futurum tempus daretur subditis quibuslibet excutiendi iugi libertas. Aliud quidem suspicatus est Pharao, nempe meram esse fallaciam quod de sacrificio obtendebant: qui tamen diffidentia haec ex tyrannide oriebatur: satis in eo convicta fuit eius ingratitudo, quod sibi male conscius Deum coli vetuit. Iam quidquid illi in mentem venerit, miraculis tamen quae verbo addita erant edoctus, ignorare non debuit a Deo profectam esse hanc legationem. Si tantum loquuti essent Israelitae, nec interposita fuisset ulla sermonis comprobatio, merito forsan sibi a fraude cavisset: verum ubi palam ostendit Deus se huius profectionis esse autorem, seque extra Aegypti fines sacrificium exigere, cessat omnis excusationis color, atque ita purgatur a calumnia populi discessio. Si quis obiiciat, alienum fuisse a Dei natura astute quidquam obtendere, facilis est responsio, Deum nulla fuisse necessitate obstrictum ut tyranno consilium suum patefaceret. Speciem mendacii his verbis fuisse inclusam falso quidam iactant. Nihil enim simulare populum suum voluit Deus, tantum (quod iure suo poterat) tyrannum celavit quid ultra fac-