23:47 47 COMMENTARIUS IN GENESIN. 48 Statuamus igitur naturae ordinem ita ferre, ut mulier sit viro adiutrix. Vulgare quidem proverbium est: Necessarium esse malum: sed audienda potius vox Dei, quae pronunciat additam esse mulierem viro comitem et sociam, quae ipsum ad commode vivendum adiuvet. Fateor quidem in corrupto hoc generis humani statu non perspici nec vigere, quae hic describitur, Dei benedictionem: sed causa mali reputanda est, quod scilicet inversus est a nobis ordo naturae quem Deus statuerat. Nam si hodie maneret qualis a principio fuit in homine integritas, ista Dei institutio clare cerneretur, suavissima in coniugio regnaret melodia: quia vir in Deum respiceret, mulier ad eam rem fida esset illi adiutrix: ambo uno consensu sanctam non minus quam amicam et placidam societatem colerent. Nunc vitio nostro et naturae corruptela factum est, ut ista coniugii felicitas magna ex parte nobis perierit, vel saltem multis incommodis permixta sit atque infecta. Inde iurgia, molestiae, acerbitates, dissidia, et immensum malorum pelagus: inde fit ut turbentur saepe viri ab uxoribus, et multa sentiant ab illis impedimenta. Quanquam non potuit adeo vitiari coniugium hominum pravitate, ut in totum abolita sit et exstincta benedictio quam semel Dominus verbo suo sancivit. Ergo in multis coniugii incommodis, quae sunt degeneris naturae fructus, manet aliquid divini boni residuum: et in igne quasi suffocato scintillae tamen adhuc emicant. Ex eo autem capite alterum pendet, ut mulieres de officio suo edoctae, viros suos adiuvando, ordinem divinitus positum tueri studeant. Virorum etiam est reputare quid ipsi vicissim debeant dimidiae parti sui generis, mutua enim est utriusque sexus obligatio: et hac lege addicta est viro mulier in adiutorium, ut se caput ille ac ducem praestet. Aliud praeterea notandum est, quum vocatur hoc loco mulier adiutorium viri, non attingi necessitatem cui post Adae lapsum obnoxii sumus : nam viro, etiamsi integer stetisset, mulier futura erat adiutrix. Nunc quum libidinis morbus remedio indigeat, duplex habemus Dei beneficium: sed posterius accidentale est Coram ipso. Hebraice est VTDD: tanquam e regione ipsius. D nota est similitudinis in Uia lingua. Etsi autem quidam ex Rabbinis affirmationis vice hic coni existimant: ego tamen in genuino sensu accipio, ac si dictum foret, quod sit quasi aviiutobxov vel avTCoTQoyov. Dicitur enim mulier e regione viri esse, quia illi respondeat. Particula vero similitudinis mihi addita videtur, quia sit translatitia loquutio. Sensum fideliter reddiderunt Graeci interpretes, Kax* avTov: et Hieronymus: Quod sit illi simile: nam aliquid aequabile notare voluit Moses. Atque hinc refellitur quorundam error, qui putant tantum propagationis causa mulierem esse conditam :