20:47 47 EPISTOLAE 3971.3972 48 sionem, aut protestans meamque subscriptionem explicandi, aut Amissionem petendi, censent alii amici, inter quos est etiam D. Eustachius Chersetanus,*) qui pro hc tempore nundinarum dignatus est apud me hospitari. Video multa mihi esse devoranda.6) At modo placeam Christo et pro mea virili ipsius regnum promoveam, satis mihi fuerit. Neque vero illa subscribendi formula alio animo usus sum, quam ut significarent etsi articulis subscribebam? me tamen haud iuxta aliorum, sed iuxta meam, quam piam esse scio, interpretationem subscribere: ut plane reapse eadem sit haec subscriptio, licet verbis diversa, cum illa, qua etiam de principio, quum huc veni, Augustanae confessioni subscripseram, sed cum hac exceptione, modo orthodoxe intelligatur. Sed de iis satis. Quae agantur in mundo digna quae a te intelligantur, credo tibi ab aliis permultis significari: ut de bello inter Danum et Suecum,6) Anglum et Gallum, de equitatu Germanico, quem Schwartzreutter vocant :7) huius imperatorem, literis a Landgravio hic acceptis, mox ad Landgravium advolasse, et opinionem esse, totum hunc equitatum mittendum ad Suecum. Haec atque alia nova relinquo aliis scribenda. Ego me toto animo tibi commendo. Rogo vero Deum patrem per Iesum Christum, ut te diu notbis conservet. Vale. Argent, pridie Calend. Iulii Anno 63. 8) Tuus ex animo H. Zanchius. 3972. ZANCHUS GRINDALLI Idem argumentum fusius etiam expositum. (Ex Opp. Zanchi Tom. V1II. P. IL p. 139. . Zurich letters II. Ep. 43, p. 60.) 4) Quercetanus, qui Francofordia relicta fortassis in Galliam proficiscebatur. 5) Exstat in archivis nostris Thomanis Sylburgii famuli eius epistola d. d. 8. Iul. 1563 ad Samuelem Conradi filium Hubertum qua hic dicit Zanchum post reditum a ministris maxime a Marbachio summa cum diffidentia imo hostiliter exceptum fuisse. (Schmidt p. 669, Bohrich. 114.) 6) de Thou, III. 487 et passim. 7) Rhingravii. Cf. Languet II. 249* Bartholdt 519. 8) Idibus Iuniis redux fuisse videtur. Ipse ad Garnerium d. d. 10. Iul.: Non ita multum ante nundinas nostras (24. 2ww.) et iam 14. lun. praesens erat in Capitulo. (Schmidt 670)