15:47 47 EPISTOLAE 1916.ly i7 4^ edicam, et tu interea pulchre sententiam tuam dissimulas, quam cumprimis quaerebam. l) De Serveto, quod flammis est absumptus, non improbo factum senatus Genevensis. Existimo autem potuisse illud rectius et convenientius defendi titulo blasphemiae quam titulo haereseos, et minus fuissent offensi boni viri, qui de haereticis comburendis diversum sentiunt et scripserunt, denique non fuisset furori et crudelitati papistarum obiecta occasio in saevitie sua pertinacius quam antea pergendi. Quam solide tueatur suam sententiam Calvinus tu melius excutere poteris quam ego, cui quae scripsit vix obiter intueri licuit. Mihi magis placet sic agi cum haereticis patienter et moderate, ut secundum admonitionem apostoli locus permittatur resipiscentiae ad cognoscendum veritatem, evadendumque diaboli laqueos, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. Interea nolim magistratui potestatem coercendi haereticos adimi, verum sic ut sint qui ad sanam aliquando mentem redire queant. Ex occasione terribilium iudicum et legum utile fuerit eos corrigi, ne in poenas aeterni iudicii incidant. Non necari, inquit Augustinus (Epla. 127 ad Donatum proconsulem Africae) nec disciplina circa eos negligi debet, nec suppliciis quibus digni sunt exerceri. Sic ergo peccatum eorum compescatur, ut sint quos poeniteat peccavisse. Addit et illud Augustinus: Causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat. Proinde, si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos ne per operam nostram ad vestrum iudicium aliquid tale perveniat, quo comperto illi in nostram perniciem licentiore audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta et indicta, ut etiam occidi ab eis eligamus magis quam eos occidendos vestris iudiciis ingeramus. Haec ille, in quibus meam quoque potes intelligere sententiam, quam sic leges, ut memineris vicissim tibi incumbere, ut quid ipse sentias non dissimules. . . . . . Bernae 1554. 27. Febr. W. Musc. tuus in Domino. P. S.2) Quum primum venissem Augustam reperi in carceribus duos antesignanos Anabaptistarum Iacobum Pellificem et Iacobum Dachserum.3) 1916.1) Cum hac epistola non abs re erit conferre eam quam nuper Zerlcintes ad Calvinum scripsit (1904). 2) Hoc post-scriptum editum est in Mus. Helv. t. xxviij p. 676. 3) Anabaptistae Augustam sibi stationem elegerunt inde aha. 1527. Coryphaei erant Io. Hutter, Iac, Kiirschner (Pellifex) et Sig. Salminger. Post eos venerunt Iac. Dachser et Io. Denk. Antesignanis %n vinculis retentis, caeteri virgis caesi urbe eiecti sunt Hutterus in carcere obiit (Paul v. Stetten, Gesch. v. Augsb. I. 306. 328. Qui tamen fallitur quum dicit Dachserum iam ante Musculi adventum (1531) recantasse.)