13:47 47 EPISTOLAE 1073.1075 48 (Ex Bibi. Genev. Cod. 112, fol. 92. Exemplari aliena manu scripto Sulzerus subscripsit.) Viro praestantissimo vere eximio Christi servo D. Ioanni Calvino fratri suo in Domino colendissimo. Genevae. S. Scriberem libens multa, mi Calvine, de rerum germanicarum statu, si certa haberem. Nam ex quo Bucerus scribere frequentius apertiusque desiit, nihil fere accipimus nisi quod vagis ad nos rumoribus perfertur. De Constantiensibus 1) audimus adhuc in dubio esse omnia, apud quos bleps* nimis deiecta ad extrema omnia suscipienda parata esse fertur, magistratus tamen pientissimi autoritate utcunque cohiberi, ut vel consilio et moderatione aliqua de republica agere sustineat. Interea Helvetii per literas ab Imperatore postularunt, uti sequestros eos in Constantiensium causa esse patiatur. Verum quid sint impetraturi nescitur. Augustae abrogatas tribus novamque senatus formam inductam esse, per Caesarem nimirum cognovisti. Qua in re nonnihil falsus tamen esse videtur, quando quos ille in exautoratorum locum substituit non tam a pietatis affectu se alienos esse declarant quam ipse existimavit, nisi forte alios mox induant mores. Templa sex reliqua fecit ministris evangelicis, qui et docent fide qua possunt summa: sic tamen ut ab adversariorum appellatione abstineant, et aliena tantum forma, ut puta Pharisaeorum, scribarum et pontificum exemplis, eorum impietatem describant et traducant. Nam iurare coacti sunt, se non contra sed pro Interim docturos esse.2) Voluit eos episcopus suae ditioni subiici, sed id Imperator non concessit. Haec hodie mihi contubernalis Augustanus narravit qui recta illinc ad nos venit. Caeterum Imperator Augusta digressus itidem Ulmae fecit, ubi et ministris omnibus manum intulisse certum est, et in vincula eos coniecisse. Causam aut praetextum ignoramus. Dimissos autem iterum caeteros omnes esse constat, uno Frechto excepto, quem alii simul abductum Spiram esse ferunt, alii in carcerem coniectum detineri, donec conditionibus nescio quibus propositis acquiescat. 3) Argentinenses 1073. 1) Vide supra Bullingeri ep. N. 1025. Euchat V. 350. Pestalozzi, Bull p. 290. 2) Iam d. 8. Iulii Interim e suggestibus praefectum fuit: sub finem mensis caeremoniae novae praescriptae, pridie nonas Aug. ne contra Interim concionentur edictum. 3) TJlmae Interim d. 23. Iulii promulgatum fuit Ex ministris unus Bonav. SteUerus propter vehementem concionem in vincula coniectus est. Quod etiam de caeteris decrevit Imperator d. 14. Aug. urbem ingressus, Frechto minime excepto. Spiram quidem abduci iussit, sed intercedente senatu per sex menses Kirchhemii captivi retinebantur. (Sleid. 141. Keim, Bef. v. Vim p. 397.)