9:469 469 CHRISTI IN COENA. 470 Omisso igitur illo, causam breviter excutere in animo est, quando accuratius cum eo disputare supervacuum foret. Etsi enim ostentationis aliquid prae se fert, nihil tamen aliud quam veteres nugas Westphali et similium quisquilias sua magniloquentia ventilat. De omnipotentia Dei, de fide simpliciter verbo eius habenda et subigenda humana ratione praeclare concionatur, ut ex melioribus didicit, in quorum numero me quoque esse existimo. Nec dubito, ut est pueriliter in sua gloria stolidus, quin se putet Melanchthonem cum Luthero repraesentare: quia ex altero flosculos inepte mutuatur: alterius vehementiae, quia melior esse aemulus non potest, substituit bombos et crepitus. Atqui neque de immensa Dei potentia nobis disceptatio est: et mysterium coenae me non humana ratione metiri, sed admiratione prosequi, scripta omnia mea declarant. Quicunque hodie pro ingenua veritatis defensione strenue certant, me libenter in societate admittent. In tractando sacrae coenae mysterio fidem me non abrogare Dei verbo re ipsa probavi : ut contra vociferando Heshusius duntaxat malitiae suae et ingratitudinis, non absque gravi offensione, testes faciat omnes bonos. Quod si a vagis istis et quasi ludibundis [pag. 15] velitationibus trahatur ad seriam causae disceptationem, paucis res expedietur. Nam quod principum ignaviam obstaculo esse causatur, ne pacandis dissidiis cogatur pia synodus, utinam ne ipse cum similibus furiis omnes concordiae aditus obstrueret. Quod nec ipse paulo post dissimulat, dum expedire negat ullam inter nos disceptationem institui. Quaenam igitur pia synodus reperietur eius arbitrio, nisi in qua ducenti sodales, aut circiter, bene saturi, quo zelus eorum sit ferventior, pro more inter eos pridem trito, nos papistis deteriores et magis exsecrandos esse pronuncient? Haec est confessio quam exigunt: reiecta omni cognitione, obstinate tueri quod illis temere excidit commentum. Certe quamvis diabolus horribili modo fascinaverit eorum mentes, superbia tamen magis quam errore tam pertinaciter doctrinam nostram ab illis oppugnari, perspicue apparet. Verum quia se ecclesiae patronum esse obtendit, atque ut fallaci larva decipiat simplices, subinde sibi arrogat communem omnium qui recte docent personam: scire velim quorum mandato patrocinium hoc susceperit. Ubique haec verba crepat: Nos docemus: Haec nostra sententia: Ita loquimur: Sic asserimus. Legatur farrago ]) quam coacervavit Westphalus, mira illic repugnantia occurret. Ac ne longius petamus exemplum, audacter affirmat Westphalus corpus Christi dentibus atteri, suoque suffragio confirmat, quod in palinodia Berengarii apud Gratianum legitur. Hoc 1) le fagotage