55:469 469 CAPUT II. 470 titulo se Libertinos vocant. Nam plenis buccis spiritum et spiritualia crepantes, quasi supra nubes tonarent, multos suis praestigiis fascinant: ut dicas apostolum de his proprie vaticinatum esse. Ioco enim et sannis omnia excipiunt: et quamvis maxime sint insulsi, quia tamen vitiis omnibus indulgent, gratiam in suis nescio quibus facetiis inveniunt. Scopus est, ut sublato boni et mali delectu quidvis liceat: ab omni legum subiectione soluti homines, libidini suae obsequantur. Quare haec epistola non parum aetati nostrae prodest. Inescant per concupiscentias. Eleganter hamis comparat impiorum illecebras, dum quidvis licitum faciunt. Nam ut cupiditates hominum caecae sunt ac famelicae, simul ac oblata est licentia, eam fervido impetu arripiunt: sed paulo post sentitur hamus intus strangulans. Caeterum expendere operae pretium est totam apostoli sententiam. Dicit eos qui re ipsa ab errantium consortio aufugerant, rursus novo erroris genere decipi : nempe dum illis ad omnem intemperantiam habenae laxantur. Quo admonet quam periculosae sint istorum insidiae. Illud enim iam erat horribile exemplum, quod caecitas et densae tenebrae totum fere humanum genus occupabant. Hoc itaque duplex quodammodo erat portentum, homines a communi mundi errore liberatos post perceptam Dei lucem in belluinum stuporem revolvi. Hinc monemur quid maxime nobis cavendum sit, postquam semel illuminati sumus : ne scilicet licentiae praetextu nos alliciat Satan, ut pro carnis libidine lasciviis nos dedamus. Porro ab hoc periculo tuti erunt qui serio incumbent in sanctificationis studium. 19. Dum libertatem. A repugnantibus ostendit, falso eos promittere libertatem, quum ipsi peccato se in pessimam servitutem addixerint. Nemo enim dare potest quod non habet. Videtur tamen non satis firma esse ratio: quia accidit interdum ut de Christi beneficiis utiliter concionentur homines nequam, et a Christo prorsus alieni. Sed notandum est, reprehendi vitiosam doctrinam quae cum vitae impuritate coniuncta erat. Consilium enim apostoli est, occurrere fallaci illecebrae qua stultos inescabant. Dulce est libertatis nomen: eo itaque abutebantur, ut solutus auditor divinae legis metu, in effraenem licentiam se proiiceret: Atqui longe alia est libertas quam nobis peperit Christus, et quam offert quotidie per evangelium. Sic enim nos eximit a legis iugo quatenus nos maledictione obstringit, ut simul a peccati tyrannide, quatenus suis concupiscentiis nos constringit, liberet. Quare ubi dominantur libidines, adeoque ubi caro regnum occupat, minime locum habet libertas Christi. Denuntiat ergo apostolus omnibus piis ne aliam libertatem appetant quam quae manumissos a peccato in liberum iustitiae obsequium ipsos adducat. Hinc