5:469 CONSILIUM PAULI III. tis posse omnibus Christianorum votis et viribus propulsari et comprimi. Quod christiani nominis perpetuus hostis est Turca, quid hoc ad romanum pontificem? nisi ut socium sibi adsciscat ad oppugnandum Christi regnum, ,quod ferro et igni quam potest crudelissime persequitur. Sed alibi ulcus eum mordet, videt enim tyrannidis suae aemulum imminere, qui non passurus sit romanas libidines ita licentiose vagari, sed in eo tamen propulsando veteri pro stratagemate usitataque romanae curiae disciplina utitur, ut christianos principes in aciem extrudat, oppositis omnium nationum et capitibus et opibus, tyrannidem suam defendat, quietus ipse domi aliorum pericula ex tuto despiciat, quo postea attrita ipsorum virtute melius ac facilius omnes sibi subigat. Interim nothos nothasque suas iis praesidiis ornet ac locupletet quae in christiani naminis defensionem destinari oportuerat. Quid enim aliud sibi vult, quod serenissimo regi Ferdinando, quem assiduis contra Turcam bellis videbat implicitum ne annatas quidem in germanicis ecclesiis concedere nuper voluit, ad depellendam e Pannoniis et Illirico a Christianorum cervicibus vim turcicam: quas olim non semel datas esse constat ad Romam Italiamque iuvandam. Verumtamen quae ad praesentem materiam conventus protestantium et catholicorum spectant, in quo de religione et pace Germaniae tractandum est, haec putat animadvertenda. Catholicorum etc. Qui communi evangelii fide et non vulgari cum carne et mundo consensione catholici sunt, eos aut palam protestari necesse est contra tot sceleratas sanctae nostrae religionis [fol. 6] profanationes, aut si non licet saltem arcano apud Deum gemitu confiteri. Nam quos hic notat principes non privatae alicuius aut factiosae doctrinae defensionem susceperunt, sed quam omnibus saeculis tenuit vera ecclesia, eam professi sunt se velle suo periculo asserere. Ergo quicunque ecclesiae consultum volent, hunc affectum induant oportet, ut se protestantibus qui hic odiose sic nominantur adiungant, aut certe communem cum illis causam se habere credant. Caesarea et regia maiestates pro sua prudentia debent meminisse de religione saepius fuisse tractatum cum protestantibus, sed praesertim Augustae, ubi quum diu disputatum fuisset, praesentibus omnibus statibus imperii, ac multis viris doctissimis, nihil tamen propter tortuosos recessus adversariorum potuit concludi. Tandem praesentarunt ipsi caesareae maiestati confessionem suam augustanam. Hic agnosce vicarium eius qui ab initio mendax fuit et mendacii pater. Quod enim dicit saepius