40:469 469 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 470 itaque ex communi hominum sensu: deinde respexit formam illam horribilis ruinae, vel potius deformitatem, quae erat quasi consumptio, et ultimus interitus populi. Nunc autem quum dicit vitem rursus fuisse plantatam, commendat misericordiam Dei, quod adhuc superesse voluerit aliquod semen, quasi excerperet aliquas plantulas : sicut dicitur Isaiae primo, Ne similes essent Sodomae et Gomorrhae mirabiliter servatum fuisse exiguum aliquod semen. Quanquam ergo exustus quodammodo erat populus post violentam evulsionem, ubi superbissimi victoris arbitrio subiecta fuit omnium vita: tamen Deus desumpsit aliquos surculos, vel palmites quos plantavit, ut deinde novam gentem propagaret quemadmodum factum est in reditu populi. Sed dicit plantatos fuisse in deserto Ulos palmites, in terra arida et siticulosa, nempe quia Deus reliquias populi quasi in morte servavit. Ideo comparat exsilium ipsorum deserto et vastitati. Videri quidem posset absurdum primo intuitu, Chaldaeam hic conferri deserto, quae regio, ut scimus, nobilissima fuit et fertilitate, et aliis dotibus. Scimus etiam fuisse irriguam. Atqui vocatur arida. Verum propheta hic non considerat qualis natura fuerit terrae, sed qualis fuerit illic populi conditio. Quamvis ergo amoenissima fuerit Chaldaea, et referta omni frugum genere: tamen quia serviliter illic oppressus fuit populus, et contumeliose habitus: ideo terra illa vocatur deserta. Dicimus nullum esse pulchrum carcerem: ita etiam exsilium illud non potuit filiis Israel non esse deforme. Pudebat enim ipsos suae vitae, ita ut vix sursum oculos attollere auderent. Quum ergo ita essent demersi in profunda malorum abysso, terra illa fuit illis desertum: deinde nullus fuit splendor, nulla dignitas, nulla opulentia: et libertas, quae est bonum imprimis optabile, illis erepta erat. Nunc ergo tenemus sensum verborum. Sequitur tandem, 14. JSb egressus est ignis a virga ramorum eius, fructum eius voravit (vel consumpsit), et non fuit in ea virga fortitudinis (hoc est, fortis), sceptrum ad dominandum. Lamentatio haec, et erit in lamentationem. Hic propheta ad clausulam malorum descendit, quum scilicet Zedechias tractus fuit in exsilium: et ita abolitus fuit status populi. Iam ante plantaverat Deus vitem illam, hoc est aliquos palmites in loco deserto, quia primum quatuor tribus, postea septem reliquae fuerant abductae: postremo magna pars tribus Iehudah: sed quod exiguum restabat una cum Zedechia rege tandem periit. Dicit igitur ignem fuisse egressum e palmitibus: ita ostendit cladem ultimam non aliunde profectam esse quam ab ipso populo: ac ne proferrent in medium solitas