25:469 469 COMMENTARIUS IN IOSUE CAR VI. 470 non est ipsos operam ludere, fidem verbo suo asseruit. Altera nihilo inferior virtus, quod spreto illicito quaestu, totam praedam alacriter perdiderunt. Neque enim dubium, quin multis obrepserit ista cogitatio, quorsum Deus tantas opes perire vult? cur nobis invidet quae dedit in manum? cur non potius non exhilarat, ut materiam gratiarum actionis suppeditet? Ergo rationibus quae officium interrumpere poterant, valere iussis, ultro abiicere quae in manibus erant spolia, et urbis unius opes, rarae et eximiae continentiae fuit. Quod nullo aetatis et sexus discrimine tam seminas quam pueros infantes ac senes iam caducos et decrepitos promiscue trucidarunt, videri posset immanis strages, nisi Dei iussu fuisset edita. Sed quia ipse in cuius arbitrio sunt vita et mors, iuste ad interitum destinaverat gentes illas, facessat omnis disceptatio. Adde quod iam quatuor sacculis eas toleraverat, donec completa esset ipsarum iniquitas. Quis nunc de immodico rigore queratur, ubi Deus tam diu iudicium suum suspendit? Si excipiat quispiam, saltem pueros infantes adhuc immunes fuisse a culpa, in promptu est solutio, quia maledicta erat ac reproba soboles, iusto periisse. Hoc quidem fixum manere debet, quod atrociter et barbara saevitia factum esset, si pro sua libidine et iracundia teneros foetus cum matribus iugulassent Israelitae, nunc merito conferri piam et laude dignam strenuitatem, sanctoque zelo adscribi, dum exsequuntur Dei mandatum, qui terram Chanaan hoc modo foedis et pridem foetidis ac putrefactis sordibus purgare voluit. 22. Duobus autem viris. Fides quidem Iosue in servandis promissis et integritas in hac sollicitudine apparent: verum quia anathemati subiecta erat tqta urbs, de exceptione unius familiae moveri potest quaestio. Neque enim liberum fuit honiini mortali, quidquam in Dei sententia mutare. Verum quia de sua impunitate Rahab nonnisi spiritus instinctu pepigerat: nihil in ea servanda Iosue nisi considerate et prudenter fecisse statuo. Adde quod nulla adhuc religio nuncios tenebat, antequam de urbis excidio pronunciatum esset. Audierant quidem in genere, delendas esse omnes illas gentes: libera tamen fuit cum una muliere pactio, quae sponte a suis desciverat. Quanquam solutio longe expeditior postea occurret: nempe dum ex Dei praescripto hortati sunt Israelitae ad deditionem quoscunque aggrediebantur, spe veniae proposita: illi autem excaecati pertinaciter abnuerunt pacem sibi oblatam, quia Deus omnes perdere decreverat. Quum publice omnes in suam perniciem fuerint obdurati: sequitur Rahab privilegio fuisse exemptam, ut aliis pereuntibus incolumis evaderet. Prudenter ergo reputavit Iosue, non absque peculiari Dei gratia mulierem quae sponte ad ecclesiam transierat, mature fuisse ereptam. Dissimilis quidem patris et