20:469 469 SUPPLEMENTUM. 470 gravem qui consilio iuvet et negotia ecclesiae ita promoveat ut in his initiis necessarium foret. Suadebam ut ad reginam et ad regem etiam Navarrae delegaretur aliquis ut resciremus an serio edictum illud impiissimum exiisset a rege et ipsius consilio, sed nostri sunt nimium frigidi et parci. Finem tamen hisce malis daturum Dominum confidimus, idque brevi, propter gloriam sui nominis. Fratres mei multo maiorem sui ministerii habent libertatem et publice fere omnes concionantur. Sed in hac urbe tanta est bestiarum colluvies ut miremini. Superat numerum octingentorum tam sacrificulorum quam monachorum et canonicorum. Sed quod peius est, iudices, consiliarii et consules etc. etc. omnes verbo Domini adversantur. Quatuor non infimi ordinis rogaverant ut concionibus ministrorum fruerentur, qui propter edictum refrigerunt: Cupimus igitur ut piis vestris precibus apud Deum et patrem Domini nostri Iesu iuvemur, ut liberemur ab improbis et detur ut in apertione oris verbum pure eloquamur sicut oportet ad aedificationem ecclesiae. Audio D. Beszam Lutetiam pervenisse. 8) Sed heri audivi parvum,4) qui tamen supremus est defunctum. Valete, domini ac fratres in Christo plurimum observandi. Dominus vos conservet. 18. Augusti. 5) N. du parc. Lemovicibus. 4196. JOLTRIN (A CALVIN?). Justification d'un ministre qui se dit soupconne ou accuse a tort. 3) Cave hoc rumore te moveri patiaris ut epistolam ad a. 1561 referas. Anno 1559 m. lunio Beza cum Farello in Germaniam profectus est, a* 1560 Neracum adiit, Lutetiam non invisit 4) Hic aliquis de Francisco II. cogitare posset, sed is Nonis Dec. obiit Imo Henricum II. innuit qui m. Iulio mortuus erat Quem contemptim parvam supremum dicit. 5) Be anno 15&9 non est quod ambigas, vel ex historia Lemovicensis ecclesiae certiora edoctus. Limoges, ville episcopale et Visconte appartenant a la Royne de Navarre, avoit Eglise dressee des l'an 1559, de laquelle fut ministre un nomme Bnmct, dit du Parc. Et combien qu'il y eust de la resistence du coste des Chanoines et autres prestres toutesfois n'estant l'Evesque criminel et aussi quelques grands seigneurs du pays y tenans la main, ceux de la religion se maintenoient et croissoient surtout depuis la publication de l'Ediot de Janvier. (Hist. eccl IL 834.) Cons. Haag. III. 48 qui Nostrum dicit conditorem eccl. Lemovicensis.