9:468 voluerit, saepius propria inquietudine fuisse excussum. Sic Grosslaria, Rostochio, Heldelberga, Brema pulsus, Magdeburgum nuper concessit. Ac laudi quidem danda essent exsilia, si pro constanti veritatis confessione solum vertere saepius coactus esset: sed quum homo inexplebili ambitione plenus, contentionibus et rixis deditus, immani vero ferocia ubique fuerit intolerabilis, non est cur queratur aliorum iniuria se fuisse vexatum, qui sua importunitate molestias homini delicato graves exhibuit. Interea [pag. 13] tamen provide sibi cavit, ne damnosae essent migrationes. Quin etiam divitiae ipsum magis animosum reddunt. Postea vastam barbariem deplorat, quae videtur impendere. Quasi vero ulla maior aut truculentior, quam eius et similium metuenda sit. Ne longius petatur probatio, paulisper expendant lectores quam atrociter Philippum Melanchthonem suum praeceptorem, cuius memoriam sancte revereri debuerat, sugillet ac laceret. Abstinet quidem a nomine: sed quos intelligitJ) doctrinae nostrae suffragari, qui doctrina et autoritate clarent in ecclesia, et qui summi sunt theologi? Quanquam ne coniecturis agendum sit, probrosis elogiis Philippum ita digito monstrat, ut videri possit data opera materiam eius traducendi in scribendo libro captasse. Age, non potuit verecundius tractare suum praeceptorem quam perfidiam et sacrilegium obiectando. Neque enim dubitat eum fallaciae reum facere, quod ambiguis vocibus ludat, ut parti utrique gratificetur, et Theramenicis artibus2) componere dissidium hoc tentet. Gravius quod postea sequitur, perniciosissimo crimine se foedissime contaminasse, ut confessio fidei, quae lucere in ecclesia debet, exstingueretur. En pia discipuli gratitudo non modo erga eum ex quo didicit si quid habet, sed erga hominem tam praeclare de tota ecclesia meritum! Mihi porro quam vere obiiciat meis argutiis perplexam reddi hanc disputationem, ex ipsa causae actione melius patebit. Epicureum vero dogma vocare quo sacrae coenae mysterium non minus religiose quam utiliter explicamus, quid aliud est quam obscoena maledicendi licentia cum ganeonibus et lenonibus certare ? Epicurismum quaerat ipse in suis moribus, [pag. 14] Certe et frugalitas nostra, et assidui pro ecclesia labores, et in periculis constantia, et sedulitas in obeundo munere, et indefessum in propagando Christi regno studium, et in asserenda pietatis doctrina integritas, seria denique in meditatione vitae coelestis exercitatio testabitur nos a profano Dei contemptu longissime abesse: cuius utinam hic Thraso3) non sibi esset conscius. Sed de homine plura quam statueram. 1) mais que veut-il que l'on entende par ceux etc. 2) avec des tours de passe-passe. 3) ce maistre cuisinier.