5:468 protestantium post tres sequentes hebdomadas fieret in quo et de concordia Germaniae in fide et de auxilio contra Turcas tractaretur, adhibitis etiam ad hunc conventum oratoribus christianissimi regis . . . . At romani pontificis Romanensiumque artibus effectum est, ut non de concordia in fide, sed de recuperanda, si quam perdiderunt, potestate, opibusque ecclesiasticis sibi asserendis confirmandisque consultatio institueretur. Quum summa impudentia sit, ipsos ullam sibi in ecclesia potestatem sumere, qui nihil minus sunt quam ecclesiae praesules, et eas tenere opes, quae in solos verosque Christi ministros et pauperes insumi debent, easque malis rationibus usurpatas, flagitiose prodigerent et dissiparent. Quumque idem illustris D. de Granvella super hoc peteret sententiam reverendissimae suae dominationis, licet nonnulla tunc dicta fuissent, tamen quia conclusum est, ut reverendissima dominatio sua cogitaret ac proponeret maiestatibus suis qua ratione videretur sibi posse salvis rebus religionis provideri rebus turcicis: ita sententiam suam quo decet pudore profert. Debent ante omnia praedictae maiestates pro comperto habere, sanctissimum dominum nostrum veram pacem et unitatem Germaniae, quae tamen pax et unitas non dividat eam a concordia, ac constituat bellum perpetuum cum Deo. Verum terreno et romano Deo. Nam si pacem cum Deo vero et ipse habere et apud alios tueri cuperet, [fol. 5] aliter longe viveret, aliter doceret, aliter regeret. Nunc quum sit angelis et hominibus notissimum, totam eius vitam, omnia instituta, decreta, consilia, rationes cum Deo hostiliter pugnare, quasi credibile sit, ipsum esse sollicitum, ne homines dum inter se coeunt, a Deo dividantur, diserte cavet ne concordia quaeratur, quae discordiam adversus Deum pariat. Nihil enim magis optat sanctitas sua quam impetus saevientis Turcae atrocissimi et potentissimi hos-