20:468 4195. DU PARO CALVINO. Ecclesias in diversis locis provinciae Lemovicensis constitutas tradit et ministros a Genevensibus missos in suas stationes abiisse. Verum et hic edictum regium cwrsum evangelii impedit (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 115.) D. Carolo Passelio et suis unice dilectis. Genevae. Salutem per Christum Iesum. Si in ratione nostri ministerii vel paululum essemus progressi, longiores scriberemus literas: sed quia in primis adhuc initiis versamur, et periculose admodum, praecipue qui Lemovicibus agimus, non habemus in praesentia quod paucis expedire non possimus. Ex fratribus Thononiensis Brivae praefectus est: et Morgiensis Usarche et Trignac uterque in inferiore parte provinciae Lemoviciae. Gayensis autem ad S. Hyriacum dimissus est. Tandem vero ego et Iverdunensis Lemovicibus designati fuimus, electione ac distributione singulorum coram senioribus omnium ecclesiarum facta. *) Die Veneris mane hora quarta primam ad populum habuimus uterque in sua statione concionem, intra moenia. Postridie summo mane foras prodiimus ad septa vinearum. Die vero dominica sub meridiem multi qui non erant de ecclesia accesserunt, ita ut ad numerum circiter quadringentorum hominum assurrexerit coetus qui Dei gratia in urbem laetus se recepit. Quos magis timebamus illos vidimus omnium fere primos pecunias in subsidium pauperum hilariter largientes. Haec quidem nobis animos addunt, sed Satan nobis plurimum adversatur, qui die sabbato consiliarios regios et consules urbis praesides induxit ut regio nomine edictum cum cythara publicaverint, ne quis accederet vel publicas vel privatas ministrorum conciones ad poenam confiscationis corporis et facultatum. Edictum sane habemus prae manibus impressum. 2) Exspectamus in horas aliquam magnam turbam, nisi Dominus adsit, quod mox a publicatione edicti non noctu sed ad meridiem, quasi illis invitis, convenerimus. Orate Dominum pro me, quoniam solus hic sum, quum collega meus ad duas ecclesias sit destinatus, Emontiers et Hesse: fortasse semel in mense concionari hic poterit. Sed esto. Hoc me male habet quod nullum habemus virum 4195. 1) Patet hic agi de ministris a. 1559 -curo Vireto a Bernensibus dimissis et a Genevensibus sine mora in Galliam missis. 2) Edit ffEscouan m. lunio 1559 promulgatum.