9:467 467 DE VERA PARTICIPATIONE 468 versiam dirimat quia inde perspicere facile erit quales ex labrusca staphyli nascantur. 1) Venio nunc ad Gallum, vel Bubonem,2) qui me infausto suo rostro corruptorem pronunciat Augustanae confessionis, quia negem in sacra coena fieri nos participes substantiae carnis et sanguinis Christi. Atqui plus centies occurrit in scriptis meis, adeo me non reiicere substantiae nomen, ut ingenue et libenter profitear spiritualem vitam incomprehensibili spiritus virtute ex carnis Christi substantia in nos diffundi. Ubique etiam admitto, substantialiter nos pasci Christi carne et sanguine: modo facessat crassum de locali permixtione commentum. Quid igitur? An quia gallo8) cristam in me erigere libuit, terrore attonitae erunt omnium mentes, ut nihil iudicent? Ego vero ne sim ridiculus, a longa refutatione eius scripti supersedeo, quod autorem suum non minus insulsum esse prodit quam stolida audacia ebrium. Certe non fuisse tunc mentis compotem aperte clamitat. Quid vero Tilemano Heshusio faciam? qui superba et sonora verborum copia magnifice instructus, flatu suo prostratum iri confidit quidquid impetum suum moratur. Dicunt etiam boni viri quibus propius notus est, alia fiducia esse inflatum: quod gloriam sibi ex paradoxis et opinionum absurditate praecipue quaerendam [pag. 12] esse decreverit. Forte quia illuc eum rapit naturae intemperies, vel quod videt in moderata docendi ratione nullum sibi laudis gradum relinqui, quum tamen ambitione totus ad insaniam usque flagret. Certe in suo libello turbulenti se ingenii hominem, praecipitis etiam audaciae et temeritatis esse prodit. Ex praefatione pauca tantum attingam, quae gustum lectoribus praebeant. Idem prorsus facit quod Cicero ineptos sui temporis rabulas fecisse narrat, ut plausibili aliquo exordio, quod ex veteri aliqua oratione furati erant, coronae exspectationem moverent. Ita bonus hic scriptor, occupatis lectorum animis, colligit ex magistro suo Melanchthone aptas et concinnas sententias, quibus se in gratiam insinuet, vel aliquid maiestatis acquirat: ac si vel purpuram indueret simia, vel asinus leonis pelle se obtegeret. Concionatur de ingentibus suis periculis, qui semper non minus secure, quam laute, delicias suas coluit. Praedicat multiplices aerumnas, qui cum largos thesauros habeat domi repositos, semper amplis stipendiis suas operas vendiderit, omnia tamen solus ingurgitat.4) Verum quidem est, quum multis locis tranquillum nidum figere 1) quels aigrets naissent d'une vigne si sauvage. 2) Ie reviens maintenant au Coq ou plustost Chathuant. 3) ce maistre Coq. 4) II met en avant ses courvees infinies luy qui, encores qu'il ait ses bouges pleines en sa maison, pour cela n'a-il laisse de vendre tousiours au double sa besongne, voire pour engouler tout cela luy seul.