55:467 467 EPIST. PETRI II 468 renter ad peccandum inquieto motu feruntur: sicuti etiam mox exprimit. 14. Inescantes animas. Metaphora inescandi, fideles admonet ut sibi caveant ab occultis et fraudulentis eorum captionibus: nam eorem imposturas hamis comparat qui possent incautos ad interitum rapere. Quum addit, animas i n s t a b i l e s , cavendi rationem demonstrat, si firmas in fide et timore Domini radices egerimus: ac simul indicat, nulla excusatione esse dignos qui se talibus blanditiis inescari sinunt: quia hoc eorum levitati sit imputandum. Adsit ergo fidei stabilitas, et ab impiorum capturis tuti erimus. Cor exercitatum cupiditatibus. Erasmus rapinas vertit: et ambigua est graecae vocis significatio. Ego cupiditates malo: quia sicuti prius incontinentiam damnavit in eorum oculis, ita nunc videtur quae in corde latent vitia notare. Ad avaritiam porro hoc restringi non debet. Quod e l a c e r a - ti il e s filios nominat, tam active quam passive posset exponi: hoc est, qui maledictionem, quocunque veniant, secum afferunt, vel qui digni sunt exsecratione. Quoniam autem hactenus recensuit quantum perversae turpisque vitae exemplo noceant: iterum repetit, letale impietatis venenum in doctrina eos spargere, quo simplices interimant. Comparat eos cum Balaam filio Bozor, qui linguam habuit venalem ad maledicendum populo Dei. Atque ut indignos longa refutatione esse ostendat, dicit Balaam reprehensum fuisse ab asina, atque ita convictam fuisse eius amentiam. Sed eadem ratione fideles ab omni eorum societate absterret. Fuit enim horribile illud Dei iudicium, quod asinae prius se manifestavit angelus quam prophetae : quod asina infensum Deum sentiens, ultra progredi ausa non est, quin potius pedes retulit, quum propheta coeco avaritiae suae impulsu adversus certam Dei prohibitionem se ingereret. Nam quod illi tandem responsum fuit ut iret : signum divinae indignationis fuit magis quam permissus. Postremo in summum eius dedecus os apertum asinae fuit, ut illam haberet magistram qui Dei imperio subiicere se noluerat. Atque hoc prodigio ostendere voluit Dominus quam prodigiosa res sit, veritatem in mendacium mutare. /Quaeritur nunc quo iure Balaam prophetae titulo insigniatur, quem constat multis pravis superstitionibus fuisse deditum. Respondeo vaticinandi donum sic esse particulare, ut qui alias nec verum Deum colit, nec puram religionem tenet, possit tamen illo esse praeditus.^ Porro Deus in media idololatria prophetiam ideo interdum exstare voluit, quo minus excusationis haberent homines. Nunc si quis summam eorum, quae dixit Petrus, colligat, videbit non minus nostro saeculo congruere hanc eius admonitionem. Nam passim grassatur haec pestis, quod homines scurrili dicacitate in Dei