5:467 CONSILIUM PKO LUTHERANIS QUOD PONTIFEX ROMANUS NUPER CAESARI DEDIT. Heri quum reverendissimus dominus legatus audivisset illustrem D. de Granvella caesareae maiestatis, et serenissimi regis Romanorum nomine proponentem maiestatibus suis videri utile et necessarium ad tollenda dissidia religionis in natione germanica, quae iam satis superque christianam pietatem labefactarent et quotidie magis labefaciunt, nec non ad providendum rebus turcicis, quod exploratum esset Turcam hoc anno Hungariam valido apparatu petiturum, conventum catholicorum principum ad festum trinitatis Spirae haberi, in quo primo tractaretur de augendo foedere catholicorum . . . . Hoc pontifici datum est. Alioqui pii principes tam inauspicatum huius consilii initium nunquam facere voluissent. Qui enim potuisset minus auspicatum uniendae Germaniae exordium fieri quam a foederis eius accessione, quo ab una parte in alterius perniciem conspiretur. Maluissent itaque principes sublata dissidii materia, quod facile est, partes in concordiam sanctam et christianam reducere. Id quod fiet sola doctrinae disciplinaeque Christi admissione, vitiorumque correctione, quae contra in clerum plebemque irrepserunt. Sed ut dictum hoc sanctissimo dari oportuit, qui quum hoc bene videat, se salvo et incolumi regnum Christi erigi non posse, in eo fallitur quod eius virtutem coniuratione praesidiisque hominum oppressum iri speret. Ac de nonnullis rebus religionis, quae forte possent concedi statibus protestantibus, quae tamen non essent de essentidlibus nostrae fidei . . . . [fol. 4 J Recipiantur ubique in quibus religio per se consistit et ad eam necessario requiruntur, nec quidquam de his in ullius gratiam remittatur, et concordia, quod ad protestantes attinet, iam inventa erit. Ut illis semel constitutis inter catholicos principes, deinde alius conventus cum nonnullis principibus