37:467 467-468 PROLEGOMENA. grederer, sed mihi est aliud negotium quo vocatus sum etiam ante lectionem . Eeliqua in crastinum . Sed non possem nunc absolvere. . Postrema lectione conquestus est Deus . Sed hac de re cras adhuc dicendum erit . Ego non ulterius progrediar oh negotium aliquod . Cras non vacabit legere quia habebitur consistorium. . Proxima hebdomade ego legam Bezae loco . Sed iam sonat horologium. . Miror horam tam cito sonuisse: non puto me legisse horam integram . ete. Ita etiam nullo negotio constitui potest numerus lectionum quibus haec Ieremiae explanatio absoluta est. Sunt nimirum ducentae et undecim. Denique et hoc addere non abs re erit, Nostrum non solum lectionibus academicis Ieremiam illustrasse, verum etiam concionibus e suggestu sacro habitis. Notitiam praebent catalogi bibliothecae Genevensis : S'ensuivent les Sermons qui ont este faicte les aultres iours de la sepmaine. 1549. Premierement sus le livre des revelations du prophete Ieremie 91 sermons fournis es mains de Mr. de Normandie {comme aussi les sus escripts) les dits sermons non reliez et non suivans Vung Vaultre commenceant le T dHceulx le mardi 12 iour de novembre 1549. Item sus les Lamentations de Ieremie 25 sermons suivans Vung Vaultre et relies en ung volume commences le Samedi 6 iour de Septembre 1550. In quodam eiusdem bibliothecae codice MS. invenimus inter alia triginta sermones super Ier. cap. XV.XVIII, habitos mense Iunio 1549. De quibus habeas quae iam saepius de similibus summi viri reliquiis homileticis diximus.