25:467 467 COMMENTARIUS IN IOSUE OAR VI. 468 in parte quidquid sollicitudinis eos angebat, reiicere in Deum oportuit: quia sancta est quae in eius providentiam recumbit securitas. Accessit ad exercendam eorum tolerantiam repetita per septem dies urbis lustratio. Quid enim minus consentaneum quam sexies absque profectu se fatigare? Iam quorsum silentium, nisi ut timiditatem prodendo, hostes ad pugnam elicerent, quibus tamen occurrere animus non erat? Verum quia profani homines ferventer satagendo saepe omnia miscent ac pervertunt, tacendi et quiescendi vices suis iniungit Deus, quo se ad exsequenda simpliciter eius iussa melius assuefaciant. Hoc quoque notatu dignum est, non depromi e sanctuario argenteas tubas, quibus clangant sacerdotes: sed tantum cornua arietina illis dari. Certe ad confidentiam longe plus valuisset sacrarum tubarum sonitus: sed melius probata fuit eorum obedientia, dum symbolo vulgari contenti fuerunt. Porro ita dispositi fuerunt progressus, ut maior pars arcam praecederet quae per armatos intelligitur: sequerentur autem qui solebant impedimenta comitari. Nam eorum erat curare ne postremum agmen dissiparetur. Quia nomen congregantis obscurum erat, reddidi quod erat apud Latinos magis usitatum. Quod tribui Dan has partes quidam attribuunt firmum non est, quia tunc non fuerunt pro more aliarum expeditionum dispositi. 15. Ubi advenit septimus. Hic quoque visus est Deus toties populum circumagendo non modo rem tenere suspensam, sed miseros qui frustra se fatigabant, data opera ludificari. Cur enim derepente urbem aggredi non iubet? Cur in pristino silentio usque ad lassitudinem eos continet, neque ora ad vociferandum aperit? Verum huius tolerantiae fructus docet, nihil esse melius quam temporum articulos, et agendi opportunitates relinquere in eius arbitrio, neque festinatione nostra antevertere eius providentiam, in qua nisi acquiescimus, viam obstruimus eius virtuti. Quum ergo tuba clangerent sacerdotes, voluit Deus populum suo clamore succinere, ut hoc documento probaret, nullos impetus quos a se ipsis excitant homines sibi probari: sed in primis requiri zeli moderationem, cuius unica regula est, nec linguam, nec pedes, nec manus movere donec ipse praecipiat. Cornua enim arietina eius imperium haud dubie repraesentarunt. 17. Erit urbs anathema. Quanquam Deus statuerat, populum suum non modo spoliis, et praeda ditare: sed etiam locare in urbibus quas non exstruxerant: peculiaris tamen ratio fuit in prima urbe: quia aequum fuit tanquam primitias consecrari. Itaque tam aedificia quam suppellectilem sibi uni asserit, ac vetat quidquam in privatos usus conferri. Potuit quidem hoc tyrocinium grave et molestum esse populo, ultro domos evertere, in quibus commode habitassent, et corrumpere quae utilia fuissent