9:466 pueros quidem sua futilitate posthac decipiet, quia statim videant omnes, malorum, a quibus alienissimi sumus, culpam falso et iniuste in nos conferri. Iam quum palam omnibus constet, nec Lutheri, nec cuiusquam nostrum suffragatione fuisse adiutos quicunque fanatico spiritu abrepti impios et detestandos errores sparserunt, certe nihilo magis eorum impietate nos gravari aequum est, quam olim sustinere debuit Paulus ex Hermogene !) et Phileto (2. Tim. 2, 17), qui iactabant resurrectionem esse factam, ne qua amplius spes restaret. [pag. 10] Quos porro errores recenset, ex quibus toti nostrae doctrinae ignominia confletur? Quam improbe mentiatur contra alios, referre supersedeo. Sectae unius nomen a se confictum mihi imponit. Energicos enim esse tradit, qui virtutem duntaxat corporis Christi in coena esse volunt, non corpus ipsum. Philippum tamen Melanchthonem mihi socium adiungit, ac utriusque rei meos contra Westphalum libros testes citat: ubi reperient lectores vero Christi corpore, quod pro nobis crucifixum est, animas nostras pasci in coena: imo spiritualem vitam ex corporis ipsius substantia in nos transfundi. Si arcana spiritus virtute corpus Christi in cibum nobis dari trado, an ideo nego coenam communicationem esse corporis? En quibus stercoribus os suis patronis oblinat2) Prodigiosum aliud nomen, quo maculam mihi inureret, fabricavit. Vocat enim Bisacramentalem. Verum si hoc vult haberi crimen quod duo tantum sacramenta a Christo tradita esse assero, probare in primis necesse fuerat Christum septuplicis, ut papistae loquuntur, numeri esse autorem. Septem sacramenta papistae obtrudunt. Ego non nisi duo reperio quae Christus nobis commendaverit. Vel probet Staphylus oportet, tertium et reliqua a Christo manasse, vel quod rectum est nos sentire et loqui sinat: nec verborum ampullis confidat nos se facturum haereticos, qui certa et dilucida filii Dei autoritate nitimur. In novis Manichaeis numerat Lutherum, Melanchthonem, me, et multos alios : deinde, quo longior sit catalogus, iterum repetit Manichaeos et Marcionitas Calvinianos. Facile quidem est convicia haec quasi lapides pedibus obvios adversus innoxia capita proiicere, [pag. l l ] Causas tamen assignat cur nos Manichaeis comparet : sed quas partim a cinaedo quodam partim a cynico scurra desumpsit. Quum ergo vanissima figmenta eructet, in me purgando laborare quid attinet? Placet tamen quae ab ipso tandem additur conditio: nempe ut meus de Praedestinatione liber contro- 1) In hoc nomine memoria Calvinum fefellit ; quum Hymenaeum dicere vellet occurrit ei Hermogenes cuius in eadem epistola 1, 15 fit mentio. 2) voila de quelle ordure c'est qu'il perfume ces Messieurs qui luy prestent faveur. 30